| 'Graue est tamen quem educaueris iuuenem, iam matri | 6.17.1.1 |
| iam patri praesidium ac decus amittere.' Quis negat graue | |
| esse? sed humanum est. Ad hoc genitus es, ut perderes | |
| ut perires, ut sperares metueres, alios teque inquietares, | |
| mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, num- | 5 |
| quam scires cuius esses status. | |
| Si quis Syracusas petenti diceret: 'omnia incommoda, | 2.1 |
| omnes uoluptates futurae peregrinationis tuae ante co- | |
| gnosce, deinde ita nauiga. Haec sunt quae mirari possis: | |
| uidebis primum ipsam insulam ab Italia angusto inter- | |
| scissam freto, quam continenti quondam cohaesisse con- | 5 |
| stat; subitum illo mare inrupit et | |
| Hesperium Siculo latus abscidit. | |
| Deinde uidebis (licebit enim tibi auidissimum maris uer- | |
| ticem stringere) stratam illam fabulosam Charybdin | |
| quam diu ab austro uacat, at, si quid inde uehementius | 10 |
| spirauit, magno hiatu profundoque nauigia sorbentem. | |
| Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, | 3.1 |
| nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas | |
| profundentem, siue illas ibi primum nascentis inuenit, | |
| siue inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et | |
| a confusione peioris undae seruatum reddidit. Videbis | 4.1 |
| portum quietissimum omnium quos aut natura posuit in | |
| tutelam classium aut adiuuit manus, sic tutum ut ne | |
| maximarum quidem tempestatium furori locus sit. Videbis | |
| ubi Athenarum potentia fracta, ubi tot milia captiuorum | 5 |
| ille excisis in infinitam altitudinem saxis natiuus carcer | |
| incluserat, ipsam ingentem ciuitatem et laxius territorium | |
| quam multarum urbium fines sunt, tepidissima hiberna et | |
| nullum diem sine interuentu solis. Sed cum omnia ista | 5.1 |
| cognoueris, grauis et insalubris aestas hiberni caeli beneficia | |
| corrumpet. Erit Dionysius illic tyrannus, libertatis iustitiae | |
| legum exitium, dominationis cupidus etiam post Platonem, | |
| uitae etiam post exilium: alios uret, alios uerberabit, alios ob | 5 |
| leuem offensam detruncari iubebit, arcesset ad libidinem ma- | |
| res feminasque et inter foedos regiae intemperantiae greges | |
| parum erit simul binis coire. Audisti quid te inuitare possit, | |
| quid absterrere: proinde aut nauiga aut resiste.' Post hanc | 6.1 |
| denuntiationem si quis dixisset intrare se Syracusas uelle, | |
| satisne iustam querellam de ullo nisi de se habere posset, | |
| qui non incidisset in illa sed prudens sciensque uenisset? |