| Dicit omnibus nobis natura: 'neminem decipio. Tu si | 6.17.6.5 |
| filios sustuleris, poteris habere formosos, et deformes poteris. | |
| Fortasse multi nascentur: esse aliquis ex illis tam seruator | |
| patriae quam proditor poterit. Non est quod desperes | 7.1 |
| tantae dignationis futuros ut nemo tibi propter illos male | |
| dicere audeat; propone tamen et tantae futuros turpitudinis | |
| ut ipsi maledicta sint. Nihil uetat illos tibi suprema prae- | |
| stare et laudari te a liberis tuis, sed sic te para tamquam in | 5 |
| ignem inpositurus uel puerum uel iuuenem uel senem; | |
| nihil enim ad rem pertinent anni, quoniam nullum non | |
| acerbum funus est quod parens sequitur.' Post has leges | |
| propositas si liberos tollis, omni deos inuidia liberas, qui | |
| tibi nihil certi spoponderunt. | 10 |
| <Ad> hanc imaginem agedum totius uitae introitum | 18.1.1 |
| refer. An Syracusas uiseres deliberanti tibi quidquid | |
| delectare poterat, quidquid offendere exposui: puta | |
| nascenti me tibi uenire in consilium. 'Intraturus es urbem | 2.1 |
| dis hominibus communem, omnia complexam, certis | |
| legibus aeternisque deuinctam, indefatigata caelestium | |
| officia uoluentem. Videbis illic innumerabiles stellas micare, | |
| uidebis uno sidere omnia inpleri, solem cotidiano cursu | 5 |
| diei noctisque spatia signantem, annuo aestates hiemes- | |
| que aequalius[que] diuidentem. Videbis nocturnam lunae | |
| successionem, a fraternis occursibus lene remissumque | |
| lumen mutuantem et modo occultam modo toto ore terris | |
| imminentem, accessionibus damnisque mutabilem, semper | 10 |
| proximae dissimilem. Videbis quinque sidera diuersas | 3.1 |
| agentia uias et in contrarium praecipiti mundo nitentia: | |
| ex horum leuissimis motibus fortunae populorum de- | |
| pendent et maxima ac minima proinde formantur prout | |
| aequum iniquumue sidus incessit. Miraberis collecta | 5 |
| nubila et cadentis aquas et obliqua fulmina et caeli fra- | |
| gorem. Cum satiatus spectaculo supernorum in terram | 4.1 |
| oculos deieceris, excipiet te alia forma rerum aliterque | |
| mirabilis: hinc camporum in infinitum patentium fusa | |
| planities, hinc montium magnis et niualibus surgentium | |
| iugis erecti in sublime uertices; deiectus fluminum et ex | 5 |
| uno fonte in occidentem orientemque diffusi amnes et | |
| summis cacuminibus nemora nutantia et tantum siluarum | |
| cum suis animalibus auiumque concentu dissono; uarii | 5.1 |
| urbium situs et seclusae nationes locorum difficultate, | |
| quarum aliae se in erectos subtrahunt montes, aliae †ripis | |
| lacu uallibus pauidae† circumfunduntur; adiuta cultu | |
| seges et arbusta sine cultore feritatis; et riuorum lenis inter | 5 |
| prata discursus et amoeni sinus et litora in portum receden- | |
| tia; sparsae tot per uastum insulae, quae interuentu suo | |
| maria distinguunt. Quid lapidum gemmarumque fulgor | 6.1 |
| et [inter] rapidorum torrentium aurum harenis inter- | |
| fluens et in mediis terris medioque rursus mari †terret† | |
| ignium faces et uinculum terrarum oceanus, continua- | |
| tionem gentium triplici sinu scindens et ingenti licentia | 5 |
| exaestuans? Videbis hic inquietis et sine uento fluctuantibus | 7.1 |
| aquis innare [et] excedenti terrestria magnitudine animalia, | |
| quaedam grauia et alieno se magisterio mouentia, quaedam | |
| uelocia et concitatis perniciora remigiis, quaedam haurien- | |
| tia undas et magno praenauigantium periculo efflantia; | 5 |
| uidebis hic nauigia quas non nouere terras quaerentia. | |
| Videbis nihil humanae audaciae intemptatum erisque et | |
| spectator et ipse pars magna conantium: disces docebisque | |
| artes, alias quae uitam instruant, alias quae ornent, alias | |
| quae regant. Sed istic erunt mille corporum, animorum | 8.1 |
| pestes, et bella et latrocinia et uenena et naufragia et in- | |
| temperies caeli corporisque et carissimorum acerba desideria | |
| et mors, incertum facilis an per poenam cruciatumque. | |
| Delibera tecum et perpende quid uelis: ut ad illa uenias, | 5 |
| per illa exeundum est.' Respondebis uelle te uiuere. | |
| Quidni? immo, puto, ad id non accedes ex quo tibi aliquid | |
| decuti doles! Viue ergo ut conuenit. 'Nemo' inquis 'nos | |
| consuluit.' Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui, cum | |
| condicionem uitae nossent, in hanc nos sustulerunt. | 10 |