| Sed ut ad solacia ueniam, uideamus primum quid | 6.19.1.1 |
| curandum sit, deinde quemadmodum. Mouet lugentem | |
| desiderium eius quem dilexit. Id per se tolerabile esse | |
| apparet; absentis enim afuturosque dum uiuent non fle- | |
| mus, quamuis omnis usus nobis illorum <cum> conspectu | 5 |
| ereptus sit; opinio est ergo quae nos cruciat, et tanti | |
| quodque malum est quanti illud taxauimus. In nostra | |
| potestate remedium habemus: iudicemus illos abesse et | |
| nosmet ipsi fallamus; dimisimus illos, immo consecuturi | |
| praemisimus. Mouet et illud lugentem: 'non erit qui me | 2.1 |
| defendat, qui a contemptu uindicet.' Vt minime probabili | |
| sed uero solacio utar, in ciuitate nostra plus gratiae orbitas | |
| confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae | |
| solebat destruere, ad potentiam ducit ut quidam odia filio- | 5 |
| rum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant. | |
| Scio quid dicas: 'non mouent me detrimenta mea; | 3.1 |
| etenim non est dignus solacio qui filium sibi decessisse sicut | |
| mancipium moleste fert, cui quicquam in filio respicere | |
| praeter ipsum uacat.' Quid igitur te, Marcia, mouet? | |
| utrum quod filius tuus decessit an quod non diu uixit? | 5 |
| Si quod decessit, semper debuisti dolere; semper enim | |
| scisti moriturum. Cogita nullis defunctum malis adfici, | 4.1 |
| illa quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, | |
| nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec | |
| flumina igne flagrantia nec Obliuionem amnem nec | |
| tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum | 5 |
| tyrannos: luserunt ista poetae et uanis nos agitauere | |
| terroribus. Mors dolorum omnium exsolutio est et finis | 5.1 |
| ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam | |
| tranquillitatem in qua antequam nasceremur iacuimus | |
| reponit. Si mortuorum aliquis miseretur, et non natorum | |
| misereatur. Mors nec bonum nec malum est; id enim | 5 |
| potest aut bonum aut malum esse quod aliquid est; quod | |
| uero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos | |
| fortunae tradit. Mala enim bonaque circa aliquam uersan- | |
| tur materiam: non potest id fortuna tenere quod natura | |
| dimisit, nec potest miser esse qui nullus est. Excessit filius | 6.1 |
| tuus terminos intra quos seruitur, excepit illum magna et | |
| aeterna pax: non paupertatis metu, non diuitiarum cura, | |
| non libidinis per uoluptatem animos carpentis stimulis in- | |
| cessitur, non inuidia felicitatis alienae tangitur, non suae | 5 |
| premitur, ne conuiciis quidem ullis uerecundae aures | |
| uerberantur; nulla publica clades prospicitur, nulla priuata; | |
| non sollicitus futuri pendet [et] ex euentu semper †in | |
| certiora dependenti†. Tandem ibi constitit unde nil eum | |
| pellat, ubi nihil terreat. | 10 |