| O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum | 6.20.1.1 |
| inuentum naturae laudatur expectaturque, siue felicitatem | |
| includit, siue calamitatem repellit, siue satietatem ac | |
| lassitudinem senis terminat, siue iuuenile aeuum dum | |
| meliora sperantur in flore deducit, siue pueritiam ante | 5 |
| duriores gradus reuocat, omnibus finis, multis remedium, | |
| quibusdam uotum, de nullis melius merita quam de iis | |
| ad quos uenit antequam inuocaretur. Haec seruitutem | 2.1 |
| inuito domino remittit; haec captiuorum catenas leuat; | |
| haec e carcere educit quos exire imperium inpotens uetue- | |
| rat; haec exulibus in patriam semper animum oculosque | |
| tendentibus ostendit nihil interesse infra quos quis iaceat; | 5 |
| haec, ubi res communes fortuna male diuisit et aequo iure | |
| genitos alium alii donauit, exaequat omnia; haec est post | |
| quam nihil quisquam alieno fecit arbitrio; haec est in qua | |
| nemo humilitatem suam sensit; haec est quae nulli non | |
| patuit; haec est, Marcia, quam pater tuus concupît; haec | 10 |
| est, inquam, quae efficit ut nasci non sit supplicium, quae | |
| efficit ut non concidam aduersus minas casuum, ut seruare | |
| animum saluum ac potentem sui possim: habeo quod ap- | |
| pellem. Video istic cruces ne unius quidem generis sed | 3.1 |
| aliter ab aliis fabricatas: capite quidam conuersos in | |
| terram suspendere, alii per obscena stipitem egerunt, alii | |
| brachia patibulo explicuerunt; uideo fidiculas, uideo | |
| uerbera, et †membris singulis articulis† singula †docue- | 5 |
| runt† machinamenta: sed uideo et mortem. Sunt istic hostes | |
| cruenti, ciues superbi: sed uideo istic et mortem. Non est | |
| molestum seruire ubi, si dominii pertaesum est, licet uno | |
| gradu ad libertatem transire. Caram te, uita, beneficio | |
| mortis habeo. | 10 |