| Cogita quantum boni opportuna mors habeat, quam | 6.20.4.1 |
| multis diutius uixisse nocuerit. Si Gnaeum Pompeium, | |
| decus istud firmamentumque imperii, Neapoli ualetudo | |
| abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat: | |
| at nunc exigui temporis adiectio fastigio illum suo depulit. | 5 |
| Vidit legiones in conspectu suo caesas et ex illo proelio in | |
| quo prima acies senatus fuit—quam infelices reliquiae | |
| sunt!—ipsum imperatorem superfuisse; uidit Aegyptium | |
| carnificem et sacrosanctum uictoribus corpus satelliti | |
| praestitit, etiam si incolumis fuisset paenitentiam salutis | 10 |
| acturus; quid enim erat turpius quam Pompeium uiuere | |
| beneficio regis? M. Cicero si illo tempore quo Catilinae | 5.1 |
| sicas deuitauit, quibus pariter cum patria petitus est, | |
| concidisset, liberata re publica seruator eius, si denique | |
| filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit. | |
| Non uidisset strictos in ciuilia capita mucrones nec diuisa | 5 |
| percussoribus occisorum bona, ut etiam de suo perirent, non | |
| hastam consularia spolia uendentem nec caedes locatas | |
| publice nec latrocinia, bella, rapinas, tantum Catilinarum. | |
| M. Catonem si a Cypro et hereditatis regiae dispensatione | 6.1 |
| redeuntem mare deuorasset uel cum illa ipsa pecunia quam | |
| adferebat ciuili bello stipendium, nonne illi bene actum | |
| foret? Hoc certe secum tulisset, neminem ausurum coram | |
| Catone peccare: nunc annorum adiectio paucissimorum | 5 |
| uirum libertati non suae tantum sed publicae natum coegit | |
| Caesarem fugere, Pompeium sequi. | |
| Nihil ergo illi mali inmatura mors attulit: omnium etiam | |
| malorum remisit patientiam. | |
| 'Nimis tamen cito perît et inmaturus.' Primum puta | 21.1.1 |
| illi superfuisse—comprende quantum plurimum proce- | |
| dere homini licet: quantum est? Ad breuissimum tempus | |
| editi, cito cessuri loco uenienti inpactum hoc prospicimus | |
| hospitium. De nostris aetatibus loquor, quas incredibili | 5 |
| celeritate †conuoluit†? Computa urbium saecula: uidebis | |
| quam non diu steterint etiam quae uetustate gloriantur. | |
| Omnia humana breuia et caduca sunt et infiniti temporis | |
| nullam partem occupantia. Terram hanc cum urbibus | 2.1 |
| populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco | |
| ponimus ad uniuersa referentes: minorem portionem | |
| aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori com- | |
| paretur, cuius maior est mensura quam mundi, utpote cum | 5 |
| ille se intra huius spatium totiens remetiatur. Quid ergo | |
| interest id extendere cuius quantumcumque fuerit in- | |
| crementum non multum aberit a nihilo? Vno modo mul- | |
| tum est quod uiuimus, si satis est. Licet mihi uiuaces et | 3.1 |
| in memoriam traditae senectutis uiros nomines, centenos | |
| denosque percenseas annos: cum ad omne tempus dimiseris | |
| animum, nulla erit illa breuissimi longissimique aeui | |
| differentia, si inspecto quanto quis uixerit spatio com- | 5 |
| paraueris quanto non uixerit. Deinde sibi maturus decessit; | 4.1 |
| uixit enim quantum debuit uiuere, nihil illi iam ultra | |
| supererat. Non una hominibus senectus est, ut ne animalibus | |
| quidem: intra quattuordecim quaedam annos defetigauit, | |
| et haec illis longissima aetas est quae homini prima; dispar | 5 |
| cuique uiuendi facultas data est. Nemo nimis cito moritur, | |
| quia uicturus diutius quam uixit non fuit. Fixus est cuique | 5.1 |
| terminus: manebit semper ubi positus est nec illum ulterius | |
| diligentia aut gratia promouebit. Sic habe, te illum | |
| [ulterius diligentiam] ex consilio perdidisse: tulit suum | |
| metasque dati peruenit ad aeui. | 5 |
| Non est itaque quod sic te oneres: 'potuit diutius uiuere'. | 6.1 |
| Non est interrupta eius uita nec umquam se annis casus | |
| intericit. Soluitur quod cuique promissum est; eunt uia | |
| sua fata nec adiciunt quicquam nec ex promisso semel | |
| demunt. Frustra uota ac studia sunt: habebit quisque | 5 |
| quantum illi dies primus adscripsit. Ex illo quo primum | |
| lucem uidit iter mortis ingressus est accessitque fato | |
| propior et illi ipsi qui adiciebantur adulescentiae anni | |
| uitae detrahebantur. In hoc omnes errore uersamur, ut | 7.1 |
| non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque iam | |
| uergere, cum illo infantia statim et iuuenta, omnis aetas | |
| ferat. Agunt opus suum fata: nobis sensum nostrae necis | |
| auferunt, quoque facilius obrepat, mors sub ipso uitae | 5 |
| nomine latet: infantiam in se pueritia conuertit, pueritiam | |
| pubertas, iuuenem senex abstulit. Incrementa ipsa, si bene | |
| computes, damna sunt. |