| Quereris, Marcia, non tam diu filium tuum uixisse quam | 6.22.1.1 |
| potuisset? Vnde enim scis an diutius illi expedierit uiuere, | |
| an illi hac morte consultum sit? Quemquam inuenire | |
| hodie potes cuius res tam bene positae fundataeque sint | |
| ut nihil illi procedente tempore timendum sit? Labant | 5 |
| humana ac fluunt neque ulla pars uitae nostrae tam ob- | |
| noxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque | |
| felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia | |
| turbaque rerum nihil nisi quod praeterît certum est. Quis | 2.1 |
| tibi recipit illud fili tui pulcherrimum corpus et summa | |
| pudoris custodia inter luxuriosae urbis oculos conseruatum | |
| potuisse tot morbos ita euadere ut ad senectutem inlaesum | |
| perferret formae decus? Cogita animi mille labes; neque | 5 |
| enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui | |
| fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interuersa | |
| plerumque sunt: aut sera eoque foedior luxuria inuasit | |
| coepitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam | |
| uentremque procubuerunt toti summaque illis curarum | 10 |
| fuit quid essent, quid biberent. Adice incendia ruinas | 3.1 |
| naufragia lacerationesque medicorum ossa uiuis legentium | |
| et totas in uiscera manus demittentium et non per simplicem | |
| dolorem pudenda curantium; post haec exilium (non fuit | |
| innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit | 5 |
| sapientior quam Socrates), uoluntario uulnere transfixum | |
| pectus (non fuit sanctior quam Cato): cum ista perspexeris, | |
| scies optime cum iis agi quos natura, quia illos hoc manebat | |
| uitae stipendium, cito in tutum recepit. Nihil est tam fallax | |
| quam uita humana, nihil tam insidiosum: non mehercules | 10 |
| quisquam illam accepisset, nisi daretur ignorantibus. Ita- | |
| que si felicissimum est non nasci, proximum est, puto, breui | |
| aetate defunctos cito in integrum restitui. |