| Propone illud acerbissimum tibi tempus, quo Seianus | 6.22.4.1 |
| patrem tuum clienti suo Satrio Secundo congiarium dedit. | |
| Irascebatur illi ob unum aut alterum liberius dictum, quod | |
| tacitus ferre non potuerat Seianum in ceruices nostras ne | |
| inponi quidem sed escendere. Decernebatur illi statua in | 5 |
| Pompei theatro ponenda, quod exustum Caesar reficie- | |
| bat: exclamauit Cordus tunc uere theatrum perire. Quid | 5.1 |
| ergo? non rumperetur supra cineres Cn. Pompei constitui | |
| Seianum et in monumentis maximi imperatoris consecrari | |
| perfidum militem? †Consecratur† subscriptio, et acerrimi | |
| canes, quos ille, ut sibi uni mansuetos, omnibus feros | 5 |
| haberet, sanguine humano pascebat, circumlatrare homi- | |
| nem †etiam illum imperiatum† incipiunt. Quid faceret? Si | 6.1 |
| uiuere uellet, Seianus rogandus erat, si mori, filia, uterque | |
| inexorabilis: constituit filiam fallere. Vsus itaque balineo | |
| quo plus uirium poneret, in cubiculum se quasi gustatu- | |
| rus contulit et dimissis pueris quaedam per fenestram, ut | 5 |
| uideretur edisse, proiecit; a cena deinde, quasi iam satis | |
| in cubiculo edisset, abstinuit. Altero quoque die et tertio | |
| idem fecit; quartus ipsa infirmitate corporis faciebat in- | |
| dicium. Complexus itaque te, 'carissima' inquit 'filia et | |
| hoc unum tota celata uita, iter mortis ingressus sum et iam | 10 |
| medium fere teneo; reuocare me nec debes nec potes.' | |
| Atque ita iussit lumen omne praecludi et se in tenebras con- | |
| didit. Cognito consilio eius publica uoluptas erat, quod e | 7.1 |
| faucibus auidissimorum luporum educeretur praeda. Accu- | |
| satores auctore Seiano adeunt consulum tribunalia, querun- | |
| tur mori Cordum, ut interpellarent quod coegerant: adeo | |
| illis Cordus uidebatur effugere. Magna res erat in quae- | 5 |
| stione, an mortis <ius> rei perderent; dum deliberatur, | |
| dum accusatores iterum adeunt, ille se absoluerat. Videsne, | 8.1 |
| Marcia, quantae iniquorum temporum uices ex inopinato | |
| ingruant? Fles quod alicui tuorum mori necesse fuit? paene | |
| non licuit. |