| Praeter hoc quod omne futurum incertum est et ad | 6.23.1.1 |
| deteriora certius, facillimum ad superos iter est animis cito | |
| ab humana conuersatione dimissis; minimum enim faecis, | |
| ponderis traxerunt. Antequam obdurescerent et altius | |
| terrena conciperent liberati leuiores ad originem suam | 5 |
| reuolant et facilius quidquid est illud obsoleti inlitique | |
| eluunt. Nec umquam magnis ingeniis cara in corpore | 2.1 |
| mora est: exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias | |
| ferunt, uagari per omne sublimes et ex alto adsueti humana | |
| despicere. Inde est quod Platon clamat: sapientis animum | |
| totum in mortem prominere, hoc uelle, hoc meditari, hac | 5 |
| semper cupidine ferri in exteriora tendentem. | |
| Quid? tu, Marcia, cum uideres senilem in iuuene | 3.1 |
| prudentiam, uictorem omnium uoluptatium animum, | |
| emendatum, carentem uitio, diuitias sine auaritia, honores | |
| sine ambitione, uoluptates sine luxuria adpetentem, diu | |
| tibi putabas illum sospitem posse contingere? Quidquid | 5 |
| ad summum peruenit ab exitu prope est; eripit se aufertque | |
| ex oculis perfecta uirtus, nec ultimum tempus expectant | |
| quae in primo maturuerunt. Ignis quo clarior fulsit citius | 4.1 |
| extinguitur: uiuacior est qui cum lenta ac difficili materia | |
| commissus fumoque demersus ex sordido lucet; eadem | |
| enim detinet causa quae maligne alit. Sic ingenia quo | |
| inlustriora, breuiora sunt; nam ubi incremento locus non | 5 |
| est, uicinus occasus est. Fabianus ait, id quod nostri | 5.1 |
| quoque parentes uidere, puerum Romae fuisse statura | |
| ingentis uiri †ante†; sed hic cito decessit, et moriturum | |
| breui nemo <non> prudens dixit; non poterat enim ad | |
| illam aetatem peruenire quam praeceperat. Ita est: in- | 5 |
| dicium imminentis exitii nimia maturitas est; adpetit finis | |
| ubi incrementa consumpta sunt. |