| Incipe uirtutibus illum, non annis aestimare: satis diu | 6.24.1.1 |
| uixit. Pupillus relictus sub tutorum cura usque ad quar- | |
| tum decimum annum fuit, sub matris tutela semper. Cum | |
| haberet suos penates, relinquere tuos noluit et in materno | |
| contubernio, cum uix paternum liberi ferant, perseuerauit. | 5 |
| Adulescens statura, pulchritudine, certo corporis robore | |
| castris natus militiam recusauit, ne a te discederet. Com- | 2.1 |
| puta, Marcia, quam raro liberos uideant quae in diuersis | |
| domibus habitant; cogita tot illos perire annos matribus | |
| et per sollicitudinem exigi quibus filios in exercitu habent: | |
| scies multum patuisse hoc tempus ex quo nil perdidisti. | 5 |
| Numquam e conspectu tuo recessit; sub oculis tuis studia | |
| formauit excellentis ingeni et aequaturi auum nisi obstitis- | |
| set uerecundia, quae multorum profectus silentio pressit. | |
| Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum | 3.1 |
| turba uiros corrumpentium nullius se spei praebuit, et | |
| cum quarundam usque ad temptandum peruenisset in- | |
| probitas, erubuit quasi peccasset quod placuerat. Hac | |
| sanctitate morum effecit ut puer admodum dignus sacer- | 5 |
| dotio uideretur, materna sine dubio suffragatione, sed ne | |
| mater quidem nisi pro bono candidato ualuisset. Harum | 4.1 |
| contemplatione uirtutum filium gere quasi <sinu>. Nunc | |
| ille tibi magis uacat, nunc nihil habet quo auocetur; | |
| numquam tibi sollicitudini, numquam maerori erit. Quod | |
| unum ex tam bono filio poteras dolere, doluisti: cetera, | 5 |
| exempta casibus, plena uoluptatis sunt, si modo uti filio | |
| scis, si modo quid in illo pretiosissimum fuerit intellegis. | |
| Imago dumtaxat fili tui perît et effigies non simillima, | 5.1 |
| ipse quidem aeternus meliorisque nunc status est, de- | |
| spoliatus oneribus alienis et sibi relictus. Haec quae uides | |
| circumiecta nobis, ossa neruos et obductam cutem uultum- | |
| que et ministras manus et cetera quibus inuoluti sumus, | 5 |
| uincula animorum tenebraeque sunt; obruitur his, offo- | |
| catur inficitur, arcetur a ueris et suis in falsa coiectus. | |
| Omne illi cum hac graui carne certamen est, ne abs- | |
| trahatur et sidat; nititur illo unde demissus est. Ibi illum | |
| aeterna requies manet ex confusis crassisque pura et liquida | 10 |
| uisentem. Proinde non est quod ad sepulcrum fili tui | 25.1.1 |
| curras: pessima eius et ipsi molestissima istic iacent, ossa | |
| cineresque, non magis illius partes quam uestes aliaque | |
| tegimenta corporum. Integer ille nihilque in terris re- | |
| linquens sui fugit et totus excessit; paulumque supra nos | 5 |
| commoratus, dum expurgatur et inhaerentia uitia situmque | |
| omnem mortalis aeui excutit, deinde ad excelsa sublatus | |
| inter felices currit animas. Excepit illum coetus sacer, | 2.1 |
| Scipiones Catonesque, interque contemptores uitae et | |
| <mortis> beneficio liberos parens tuus, Marcia. Ille nepotem | |
| suum—quamquam illic omnibus omne cognatum est— | |
| adplicat sibi noua luce gaudentem et uicinorum siderum | 5 |
| meatus docet, nec ex coniectura sed omnium ex uero | |
| peritus in arcana naturae libens ducit; utque ignotarum | |
| urbium monstrator hospiti gratus est, ita sciscitanti caele- | |
| stium causas domesticus interpres. Et in profunda terra- | |
| rum permittere aciem <iubet>; iuuat enim ex alto relicta | 10 |
| despicere. Sic itaque te, Marcia, gere, tamquam sub oculis | 3.1 |
| patris filique posita, non illorum quos noueras, sed tanto | |
| excelsiorum et in summo locatorum. Erubesce quicquam | |
| humile aut uulgare <cogitare> et mutatos in melius tuos | |
| flere. †Aeternarum rerum per libera et uasta spatia dimissi† | 5 |
| non illos interfusa maria discludunt nec altitudo montium | |
| aut inuiae ualles aut incertarum uada Syrtium: †omnium | |
| plana† et ex facili mobiles et expediti et in uicem peruii | |
| sunt intermixtique sideribus. |