| Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum, Marcia, | 6.26.1.1 |
| cui tantum apud te auctoritatis erat quantum tibi apud | |
| filium tuum, non illo ingenio quo ciuilia bella defleuit, | |
| quo proscribentis in aeternum ipse proscripsit, sed tanto | |
| elatiore quanto est ipse sublimior dicere: 'cur te, filia, tam | 2.1 |
| longa tenet aegritudo? Cur in tanta ueri ignoratione uer- | |
| saris ut inique actum cum filio tuo iudices quod integro | |
| domus statu integer ipse <se> ad maiores recepit suos? Ne- | |
| scis quantis fortuna procellis disturbet omnia, quam nullis | 5 |
| benignam facilemque se praestiterit nisi qui minimum cum | |
| illa contraxerant? Regesne tibi nominem felicissimos futu- | |
| ros si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis? | |
| an Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit si | |
| aliquid aetati detraxeris? an nobilissimos uiros clarissimos- | 10 |
| que ad ictum militaris gladi composita ceruice firmatos? | |
| Respice patrem atque auum tuum: ille in alieni percussoris | 3.1 |
| uenit arbitrium; ego nihil in me cuiquam permisi et cibo | |
| prohibitus ostendi tam magno me quam uiuebam animo | |
| scripsisse. Cur in domo nostra diutissime lugetur qui | |
| felicissime moritur? Coimus omnes in unum uidemusque | 5 |
| non alta nocte circumdati nil apud uos, ut putatis, opta- | |
| bile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et | |
| grauia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia! | |
| Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus nec | 4.1 |
| classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari | |
| nec fora litibus strepere dies perpetuos, nihil in obscuro, | |
| detectas mentes et aperta praecordia et in publico medioque | |
| uitam et omnis aeui prospectum uenientiumque? Iuuabat | 5.1 |
| unius me saeculi facta componere in parte ultima mundi | |
| et inter paucissimos gesta: tot saecula, tot aetatium con- | |
| textum, seriem, quidquid annorum est, licet uisere; licet | |
| surrectura, licet ruitura regna prospicere et magnarum | 5 |
| urbium lapsus et maris nouos cursus. Nam si tibi potest | 6.1 |
| solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat | |
| loco stabit, omnia sternet abducetque secum uetustas. | |
| Nec hominibus solum (quota enim ista fortuitae potentiae | |
| portio est?) sed locis, sed regionibus, sed mundi partibus | 5 |
| ludet. Totos supprimet montes et alibi rupes in altum | |
| nouas exprimet; maria sorbebit, flumina auertet et com- | |
| mercio gentium rupto societatem generis humani coe- | |
| tumque dissoluet; alibi hiatibus uastis subducet urbes, | |
| tremoribus quatiet, et ex infimo pestilentiae halitus mittet | 10 |
| et inundationibus quidquid habitatur obducet necabitque | |
| omne animal orbe submerso et ignibus uastis torrebit | |
| incendetque mortalia. Et cum tempus aduenerit quo se | |
| mundus renouaturus extinguat, uiribus ista se suis caedent | |
| et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno | 15 |
| igni quidquid nunc ex disposito lucet ardebit. Nos quoque | 7.1 |
| felices animae et aeterna sortitae, cum deo uisum erit iterum | |
| ista moliri, labentibus cunctis et ipsae parua ruinae ingen- | |
| tis accessio in antiqua elementa uertemur.' | |
| Felicem filium tuum, Marcia, qui ista iam nouit! | 5 |