DIALOGORVM LIBER VII
AD GALLIONEM
DE VITA BEATA
Viuere, Gallio frater, omnes beate uolunt, sed ad per- 7.1.1.1
uidendum quid sit quod beatam uitam efficiat caligant;
adeoque non est facile consequi beatam uitam ut eo
quisque ab ea longius recedat quo ad illam concitatius
fertur, si uia lapsus est; quae ubi in contrarium ducit, ipsa 5
uelocitas maioris interualli causa fit.
  Proponendum est itaque primum quid sit quod ad-
petamus; tunc circumspiciendum qua contendere illo
celerrime possimus, intellecturi in ipso itinere, si modo
rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque pro- 10
pius ab eo simus ad quod nos cupiditas naturalis inpellit.
Quam diu quidem passim uagamur non ducem secuti sed 2.1
fremitum et clamorem dissonum in diuersa uocantium,
conteretur uita inter errores, breuis etiam si dies noctesque
bonae menti laboremus. Decernatur itaque et quo tenda-
mus et qua, non sine perito aliquo cui explorata sint ea in 5
quae procedimus, quoniam quidem non eadem hic quae in
ceteris peregrinationibus condicio est: in illis comprensus
aliquis limes et interrogati incolae non patiuntur errare,
at hic tritissima quaeque uia et celeberrima maxime de-
cipit. Nihil ergo magis praestandum est quam ne pecorum 3.1
ritu sequamur antecedentium gregem, pergentes non quo
eundum est sed quo itur. Atqui nulla res nos maioribus
malis inplicat quam quod ad rumorem componimur,
optima rati ea quae magno adsensu recepta sunt, quodque 5
exempla <nobis pro> bonis multa sunt nec ad rationem
sed ad similitudinem uiuimus. Inde ista tanta coacer- 4.1
uatio aliorum super alios ruentium. Quod in strage homi-
num magna euenit, cum ipse se populus premit—nemo
ita cadit ut non et alium in se adtrahat, primique exi-
tio sequentibus sunt—hoc in omni uita accidere uideas 5
licet. Nemo sibi tantummodo errat, sed alieni erroris et
causa et auctor est; nocet enim adplicari antecedenti-
bus et, dum unusquisque mauult credere quam iudicare,
numquam de uita iudicatur, semper creditur, uersatque
nos et praecipitat traditus per manus error. Alienis peri- 10
mus exemplis: sanabimur, [si] separemur modo a coetu.
Nunc uero stat contra rationem defensor mali sui populus. 5.1
Itaque id euenit quod in comitiis, in quibus eos factos esse
praetores idem qui fecere mirantur, cum se mobilis fauor
circumegit: eadem probamus, eadem reprehendimus; hic
exitus est omnis iudicii in quo secundum plures datur. 5