| Cum de beata uita agetur, non est quod mihi illud | 7.2.1.1 |
| discessionum more respondeas: 'haec pars maior esse | |
| uidetur.' Ideo enim peior est. Non tam bene cum rebus | |
| humanis agitur ut meliora pluribus placeant: argumentum | |
| pessimi turba est. Quaeramus ergo quid optimum factu | 2.1 |
| sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione | |
| felicitatis aeternae constituat, non quid uulgo, ueritatis | |
| pessimo interpreti, probatum sit. Vulgum autem tam | |
| chlamydatos quam coronatos uoco; non enim colorem | 5 |
| uestium quibus praetexta sunt corpora aspicio. Oculis de | |
| homine non credo, habeo melius et certius lumen quo a | |
| falsis uera diiudicem: animi bonum animus inueniat. | |
| Hic, si umquam respirare illi et recedere in se uacauerit, | |
| o quam sibi ipse uerum tortus a se fatebitur ac dicet: | 10 |
| 'quidquid feci adhuc infectum esse mallem, quidquid dixi | 3.1 |
| cum recogito, mutis inuideo, quidquid optaui inimico- | |
| rum execrationem puto, quidquid timui, di boni, quanto | |
| leuius fuit quam quod concupii! Cum multis inimicitias | |
| gessi et in gratiam ex odio, si modo ulla inter malos gratia | 5 |
| est, redii: mihi ipsi nondum amicus sum. Omnem operam | |
| dedi ut me multitudini educerem et aliqua dote notabilem | |
| facerem: quid aliud quam telis me opposui et maleuolentiae | |
| quod morderet ostendi? Vides istos qui eloquentiam lau- | 4.1 |
| dant, qui opes sequuntur, qui gratiae adulantur, qui poten- | |
| tiam extollunt? omnes aut sunt hostes aut, quod in aequo | |
| est, esse possunt; quam magnus mirantium tam magnus in- | |
| uidentium populus est. Quin potius quaero aliquod usu | 5 |
| bonum, quod sentiam, non quod ostendam? ista quae | |
| spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens | |
| monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt.' |