| Quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum | 7.3.1.1 |
| et aequale et a secretiore parte formosius; hoc eruamus. | |
| Nec longe positum est: inuenietur, scire tantum opus est | |
| quo manum porrigas; nunc uelut in tenebris uicina transi- | |
| mus, offensantes ea ipsa quae desideramus. | 5 |
| Sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem opi- | 2.1 |
| niones praeteribo—nam et enumerare illas longum est et | |
| coarguere: nostram accipe. Nostram autem cum dico, non | |
| alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus: est et | |
| mihi censendi ius. Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo | 5 |
| sententiam diuidere, fortasse et post omnes citatus nihil | |
| inprobabo ex iis quae priores decreuerint et dicam 'hoc | |
| amplius censeo'. Interim, quod inter omnis Stoicos con- | 3.1 |
| uenit, rerum naturae adsentior; ab illa non deerrare et ad | |
| illius legem exemplumque formari sapientia est. | |
| Beata est ergo uita conueniens naturae suae, quae non | |
| aliter contingere potest quam si primum sana mens est | 5 |
| et in perpetua possessione sanitatis suae, deinde fortis ac | |
| uehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, cor- | |
| poris sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum | |
| aliarum rerum quae uitam instruunt diligens sine ad- | |
| miratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non ser- | 10 |
| uitura. Intellegis, etiam si non adiciam, sequi perpetuam | 4.1 |
| tranquillitatem, libertatem, depulsis iis quae aut irritant | |
| nos aut territant; nam uoluptatibus et * * * pro illis quae | |
| parua ac fragilia sunt et †ipsis flagitiis noxia† ingens gau- | |
| dium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia | 5 |
| animi et magnitudo cum mansuetudine; omnis enim ex | |
| infirmitate feritas est. |