| Potest aliter quoque definiri bonum nostrum, id est | 7.4.1.1 |
| eadem sententia non isdem comprendi uerbis. Quemad- | |
| modum idem exercitus modo latius panditur modo in | |
| angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte | |
| curuatur aut recta fronte explicatur, uis illi, utcumque | 5 |
| ordinatus est, eadem est et uoluntas pro eisdem partibus | |
| standi, ita finitio summi boni alias diffundi potest et ex- | |
| porrigi, alias colligi et in se cogi. Idem itaque erit, si | 2.1 |
| dixero 'summum bonum est animus fortuita despiciens, | |
| uirtute laetus' aut 'inuicta uis animi, perita rerum, placida | |
| in actu cum humanitate multa et conuersantium cura'. | |
| Licet et ita finire, ut beatum dicamus hominem eum cui | 5 |
| nullum bonum malumque sit nisi bonus malusque animus, | |
| honesti cultorem, uirtute contentum, quem nec extollant | |
| fortuita nec frangant, qui nullum maius bonum eo quod | |
| sibi ipse dare potest nouerit, cui uera uoluptas erit uolu- | |
| ptatum contemptio. Licet, si euagari uelis, idem in aliam | 3.1 |
| atque aliam faciem salua et integra potestate transferre; | |
| quid enim prohibet nos beatam uitam dicere liberum | |
| animum et erectum et interritum ac stabilem, extra | |
| metum, extra cupiditatem positum, cui unum bonum sit | 5 |
| honestas, unum malum turpitudo, cetera uilis turba rerum | |
| nec detrahens quicquam beatae uitae nec adiciens, sine | |
| auctu ac detrimento summi boni ueniens ac recedens? | |
| Hunc ita fundatum necesse est, uelit nolit, sequatur | 4.1 |
| hilaritas continua et laetitia alta atque ex alto ueniens, ut | |
| qui suis gaudeat nec maiora domesticis cupiat. Quidni ista | |
| bene penset cum minutis et friuolis et non perseuerantibus | |
| corpusculi motibus? Quo die infra uoluptatem fuerit, et | 5 |
| infra dolorem erit; uides autem quam malam et noxio- | |
| sam seruitutem seruiturus sit quem uoluptates doloresque, | |
| incertissima dominia inpotentissimaque, alternis posside- | |
| bunt: ergo exeundum ad libertatem est. Hanc non alia | 5.1 |
| res tribuit quam fortunae neglegentia: tum illud orietur | |
| inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et | |
| sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione ueri gaudium | |
| grande et inmotum comitasque et diffusio animi, quibus | 5 |
| delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis. |