| Quoniam liberaliter agere coepi, potest beatus dici | 7.5.1.1 |
| qui nec cupit nec timet beneficio rationis, quoniam et | |
| saxa timore et tristitia carent nec minus pecudes; non ideo | |
| tamen quisquam felicia dixerit quibus non est felicitatis | |
| intellectus. Eodem loco pone homines quos in numerum | 2.1 |
| pecorum et animalium redegit hebes natura et ignoratio | |
| sui. Nihil interest inter hos et illa, quoniam illis nulla ratio | |
| est, his praua et malo suo atque in peruersum sollers; | |
| beatus enim dici nemo potest extra ueritatem proiectus. | 5 |
| Beata ergo uita est in recto certoque iudicio stabilita et | 3.1 |
| inmutabilis. Tunc enim pura mens est et soluta omnibus | |
| malis, quae non tantum lacerationes sed etiam uellicationes | |
| effugerit, statura semper ubi constitit ac sedem suam etiam | |
| irata et infestante fortuna uindicatura. Nam quod ad | 4.1 |
| uoluptatem pertinet, licet circumfundatur undique et per | |
| omnis uias influat animumque blandimentis suis leniat | |
| aliaque ex aliis admoueat quibus totos partesque nostri | |
| sollicitet, quis mortalium, cui ullum superest hominis | 5 |
| uestigium, per diem noctemque titillari uelit et deserto | |
| animo corpori operam dare? | |
| 'Sed animus quoque' inquit 'uoluptates habebit suas.' | 6.1.1 |
| Habeat sane sedeatque luxuriae et uoluptatium arbiter; | |
| inpleat se eis omnibus quae oblectare sensus solent, deinde | |
| praeterita respiciat et exoletarum uoluptatium memor ex- | |
| ultet prioribus futurisque iam immineat ac spes suas ordi- | 5 |
| net et, dum corpus in praesenti sagina iacet, cogitationes ad | |
| futura praemittat: hoc mihi uidebitur miserior, quoniam | |
| mala pro bonis legere dementia est. Nec sine sanitate | |
| quisquam beatus est nec sanus cui futura pro optimis | |
| adpetuntur. Beatus ergo est iudicii rectus; beatus est | 2.1 |
| praesentibus qualiacumque sunt contentus amicusque rebus | |
| suis; beatus est is cui omnem habitum rerum suarum ratio | |
| commendat. |