| Vident et in iliis qui summum bonum dixerunt quam | 7.7.1.1 |
| turpi illud loco posuerint. Itaque negant posse uoluptatem | |
| a uirtute diduci et aiunt nec honeste quemquam uiuere | |
| ut non iucunde uiuat, nec iucunde ut non honeste quoque. | |
| Non uideo quomodo ista tam diuersa in eandem copulam | 5 |
| coiciantur. Quid est, oro uos, cur separari uoluptas a | |
| uirtute non possit? uidelicet, quia omne bonis ex uirtute | |
| principium est, ex huius radicibus etiam ea quae uos et | |
| amatis et expetitis oriuntur? Sed si ista indiscreta essent, | |
| non uideremus quaedam iucunda sed inhonesta, quae- | 10 |
| dam uero honestissima sed aspera, per dolores exigenda. | |
| Adice nunc quod uoluptas etiam ad uitam turpissimam | 2.1 |
| uenit, at uirtus malam uitam non admittit, et infelices | |
| quidam non sine uoluptate, immo ob ipsam uoluptatem | |
| sunt; quod non eueniret si uirtuti se uoluptas inmiscuisset, | |
| qua uirtus saepe caret, numquam indiget. Quid dissimilia, | 3.1 |
| immo diuersa componitis? Altum quiddam est uirtus, ex- | |
| celsum et regale, inuictum infatigabile: uoluptas humile | |
| seruile, inbecillum caducum, cuius statio ac domicilium | |
| fornices et popinae sunt. Virtutem in templo conuenies, | 5 |
| in foro in curia, pro muris stantem, puluerulentam colo- | |
| ratam, callosas habentem manus: uoluptatem latitantem | |
| saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria | |
| ac loca aedilem metuentia, mollem eneruem, mero atque | |
| unguento madentem, pallidam aut fucatam et medica- | 10 |
| mentis pollinctam. Summum bonum inmortale est, nescit | 4.1 |
| exire, nec satietatem habet nec paenitentiam; numquam | |
| enim recta mens uertitur nec sibi odio est nec quicquam | |
| †mutauit† optima. At uoluptas tunc cum maxime delectat | |
| extinguitur; non multum loci habet, itaque cito inplet et | 5 |
| taedio est et post primum impetum marcet. Nec id umquam | |
| certum est cuius in motu natura est: ita ne potest quidem | |
| ulla eius esse substantia quod uenit transitque celerrime in | |
| ipso usu sui periturum; eo enim pertendit ubi desinat, et | |
| dum incipit spectat ad finem. | 10 |