| Quid quod tam bonis quam malis uoluptas inest nec | 7.8.1.1 |
| minus turpes dedecus suum quam honestos egregia dele- | |
| ctant? Ideoque praeceperunt ueteres optimam sequi uitam, | |
| non iucundissimam, ut rectae ac bonae uoluntatis non dux | |
| sed comes sit uoluptas. Natura enim duce utendum est; | 5 |
| hanc ratio obseruat, hanc consulit. Idem est ergo beate | 2.1 |
| uiuere et secundum naturam. Hoc quid sit iam aperiam: | |
| si corporis dotes et apta naturae conseruarimus diligenter | |
| et inpauide tamquam in diem data et fugacia, si non | |
| subierimus eorum seruitutem nec nos aliena possederint, si | 5 |
| corpori grata et aduenticia eo nobis loco fuerint quo sunt | |
| in castris auxilia et armaturae leues—seruiant ista, non | |
| imperent—ita demum utilia sunt menti. Incorruptus uir | 3.1 |
| sit externis et insuperabilis miratorque tantum sui, | |
| fidens animo atque in utrumque paratus, | |
| artifex uitae; fiducia eius non sine scientia sit, scientia non | |
| sine constantia; maneant illi semel placita nec ulla in | 5 |
| decretis eius litura sit. Intellegitur, etiam si non adiecero, | |
| compositum ordinatumque fore talem uirum et in iis | |
| quae aget cum comitate magnificum. †erat uera. Ratio | 4.1 |
| uera† sensibus inritata et capiens inde principia—nec | |
| enim habet aliud unde conetur aut unde ad uerum im- | |
| petum capiat—in se reuertatur. Nam mundus quoque | |
| cuncta complectens rectorque uniuersi deus in exteriora | 5 |
| quidem tendit, sed tamen introsum undique in se redit. | |
| Idem nostra mens faciat: cum secuta sensus suos per illos | |
| se ad externa porrexerit, et illorum et sui potens sit. Hoc | 5.1 |
| modo una efficietur uis ac potestas concors sibi et ratio illa | |
| certa nascetur, non dissidens nec haesitans in opinionibus | |
| comprensionibusque nec in persuasione, quae cum se | |
| disposuit et partibus suis consensit et, ut ita dicam, con- | 5 |
| cinuit, summum bonum tetigit. Nihil enim praui, nihil | 6.1 |
| lubrici superest, nihil in quo arietet aut labet; omnia | |
| faciet ex imperio suo nihilque inopinatum accidet, sed | |
| quidquid agetur in bonum exibit facile et parate et sine | |
| tergiuersatione agentis; nam pigritia et haesitatio pugnam | 5 |
| et inconstantiam ostendit. Quare audaciter licet profitea- | |
| ris summum bonum esse animi concordiam; uirtutes enim | |
| ibi esse debebunt ubi consensus atque unitas erit: dissident | |
| uitia. |