| 'Sed tu quoque' inquit 'uirtutem non ob aliud colis quam | 7.9.1.1 |
| quia aliquam ex illa speras uoluptatem.' Primum non, si | |
| uoluptatem praestatura uirtus est, ideo propter hanc | |
| petitur; non enim hanc praestat, sed et hanc, nec huic | |
| laborat, sed labor eius, quamuis aliud petat, hoc quoque | 5 |
| adsequetur. Sicut in aruo quod segeti proscissum est aliqui | 2.1 |
| flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamuis | |
| delectet oculos, tantum operis insumptum est—aliud fuit | |
| serenti propositum, hoc superuenit—sic uoluptas non est | |
| merces nec causa uirtutis sed accessio, nec quia delectat | 5 |
| placet, sed, si placet, et delectat. Summum bonum in | 3.1 |
| ipso iudicio est et habitu optimae mentis, quae cum suum | |
| inpleuit et finibus se suis cinxit, consummatum est sum- | |
| mum bonum nec quicquam amplius desiderat; nihil enim | |
| extra totum est, non magis quam ultra finem. Itaque erras | 4.1 |
| cum interrogas quid sit illud propter quod uirtutem petam; | |
| quaeris enim aliquid supra summum. Interrogas quid | |
| petam ex uirtute? ipsam. Nihil enim habet melius [enim], | |
| ipsa pretium sui. An hoc parum magnum est? Cum tibi | 5 |
| dicam 'summum bonum est infragilis animi rigor et pro- | |
| uidentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et | |
| decor', aliquid etiamnunc exigis maius ad quod ista | |
| referantur? Quid mihi uoluptatem nominas? hominis | |
| bonum quaero, non uentris, qui pecudibus ac beluis laxior | 10 |
| est. | |
| 'Dissimulas' inquit 'quid a me dicatur; ego enim nego | 10.1.1 |
| quemquam posse iucunde uiuere nisi simul et honeste | |
| uiuit, quod non potest mutis contingere animalibus nec | |
| bonum suum cibo metientibus. Clare, inquam, ac palam | |
| testor hanc uitam quam ego iucundam uoco non nisi | 5 |
| adiecta uirtute contingere.' Atqui quis ignorat plenissimos | 2.1 |
| esse uoluptatibus uestris stultissimos quosque et nequi- | |
| tiam abundare iucundis animumque ipsum genera uolu- | |
| ptatis praua et multa suggerere?—in primis insolentiam | |
| et nimiam aestimationem sui tumoremque elatum super | 5 |
| ceteros et amorem rerum suarum caecum et inprouidum | |
| et ex minimis ac puerilibus causis exultationem, iam dica- | |
| citatem ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam | |
| dissolutionemque segnis animi, deliciis fluentis, indormien- | |
| tis sibi. Haec omnia uirtus discutit et aurem peruellit et | 3.1 |
| uoluptates aestimat antequam admittat nec quas probauit | |
| magni pendit †utique enim† admittit nec usu earum sed | |
| temperantia laeta est. Temperantia autem, cum uoluptates | |
| minuat, summi boni iniuria est. Tu uoluptatem comple- | 5 |
| cteris, ego compesco; tu uoluptate frueris, ego utor; tu | |
| illam summum bonum putas, ego nec bonum; tu omnia | |
| uoluptatis causa facis, ego nihil. |