| Cum dico me nihil uoluptatis causa facere, de illo | 7.11.1.1 |
| loquor sapiente, cui soli concedimus uoluptatem. Non uoco | |
| autem sapientem supra quem quicquam est, nedum uolu- | |
| ptas. Atqui ab hac occupatus quomodo resistet labori et | |
| periculo, egestati et tot humanam uitam circumstrepenti- | 5 |
| bus minis? Quomodo conspectum mortis, quomodo dolores | |
| feret, quomodo mundi fragores et tantum acerrimorum | |
| hostium, a tam molli aduersario uictus? 'Quidquid uoluptas | |
| suaserit faciet.' Age, non uides quam multa suasura sit? | |
| 'Nihil' inquit 'poterit turpiter suadere, quia adiuncta | 2.1 |
| uirtuti est.' Non uides iterum quale sit summum bonum | |
| cui custode opus est ut bonum sit? Virtus autem quomodo | |
| uoluptatem reget, quam sequitur, cum sequi parentis sit, | |
| regere imperantis? a tergo ponis quod imperat? Egregium | 5 |
| autem habet uirtus apud uos officium, uoluptates prae- | |
| gustare! Sed uidebimus an apud quos tam contumeliose | 3.1 |
| tractata uirtus est adhuc uirtus sit, quae habere nomen | |
| suum non potest, si loco cessit; interim, de quo agitur, | |
| multos ostendam uoluptatibus obsessos, in quos fortuna | |
| omnia munera sua effudit, quos fatearis necesse est malos. | 5 |
| Aspice Nomentanum et Apicium, terrarum ac maris, ut | 4.1 |
| isti uocant, bona conquirentis et super mensam reco- | |
| gnoscentis omnium gentium animalia; uide hos eosdem e | |
| suggestu rosae despectantis popinam suam, aures uocum | |
| sono, spectaculis oculos, saporibus palatum suum delectan- | 5 |
| tis; mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum | |
| corpus et, ne nares interim cessent, odoribus uariis in- | |
| ficitur locus ipse in quo luxuriae parentatur. Hos esse in | |
| uoluptatibus dices, nec tamen illis bene erit, quia non bono | |
| gaudent. | 10 |