| 'Male' inquit 'illis erit, quia multa interuenient quae | 7.12.1.1 |
| perturbent animum et opiniones inter se contrariae men- | |
| tem inquietabunt.' Quod ita esse concedo; sed nihilominus | |
| illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi | |
| magnas percipient uoluptates, ut fatendum sit tam longe | 5 |
| tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, | |
| quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per | |
| risum furere. At contra sapientium remissae uoluptates et | 2.1 |
| modestae ac paene languidae sunt compressaeque et uix | |
| notabiles, ut quae neque accersitae ueniant nec, quamuis | |
| per se accesserint, in honore sint neque ullo gaudio perci- | |
| pientium exceptae; miscent enim illas et interponunt uitae | 5 |
| ut ludum iocumque inter seria. | |
| Desinant ergo inconuenientia iungere et uirtuti uolupta- | 3.1 |
| tem inplicare, per quod uitium pessimis quibusque adu- | |
| lantur. Ille effusus in uoluptates, ructabundus semper atque | |
| ebrius, quia scit se cum uoluptate uiuere, credit et cum uir- | |
| tute (audit enim uoluptatem separari a uirtute non posse); | 5 |
| deinde uitiis suis sapientiam inscribit et abscondenda pro- | |
| fitetur. Itaque non ab Epicuro inpulsi luxuriantur, sed | 4.1 |
| uitiis dediti luxuriam suam in philosophiae sinu abscon- | |
| dunt et eo concurrunt ubi audiant laudari uoluptatem. | |
| Nec aestimant uoluptas illa Epicuri—ita enim mehercules | |
| sentio—quam sobria ac sicca sit, sed ad nomen ipsum | 5 |
| aduolant quaerentes libidinibus suis patrocinium aliquod | |
| ac uelamentum. Itaque quod unum habebant in malis | 5.1 |
| bonum perdunt, peccandi uerecundiam; laudant enim ea | |
| quibus erubescebant et uitio gloriantur; ideoque ne re- | |
| surgere quidem †adulescentiae† licet, cum honestus turpi | |
| desidiae titulus accessit. Hoc est cur ista uoluptatis laudatio | 5 |
| perniciosa sit, quia honesta praecepta intra latent, quod | |
| corrumpit apparet. |