| In ea quidem ipse sententia sum—inuitis hoc nostris | 7.13.1.1 |
| popularibus dicam—sancta Epicurum et recta praecipere | |
| et si propius accesseris tristia; uoluptas enim illa ad paruum | |
| et exile reuocatur et quam nos uirtuti legem dicimus, eam | |
| ille dicit uoluptati. Iubet illam parere naturae; parum est | 5 |
| autem luxuriae quod naturae satis est. Quid ergo est? | 2.1 |
| Ille, quisquis desidiosum otium et gulae ac libidinis uices | |
| felicitatem uocat, bonum malae rei quaerit auctorem et, | |
| cum illo uenit blando nomine inductus, sequitur uolupta- | |
| tem non quam audit sed quam attulit, et uitia sua cum | 5 |
| coepit putare similia praeceptis, indulget illis non timide | |
| nec obscure, luxuriatur etiam inde aperto capite. Itaque | |
| non dicam quod plerique nostrorum, sectam Epicuri | |
| flagitiorum magistram esse, sed illud dico: male audit, | |
| infamis est. 'At inmerito.' Hoc scire qui potest nisi interius | 3.1 |
| admissus? frons eius ipsa dat locum fabulae et ad malam | |
| spem inritat. Hoc tale est quale uir fortis stolam indutus: | |
| constat tibi pudicitia, uirilitas salua est, nulli corpus tuum | |
| turpi patientiae uacat, sed in manu tympanum est. Titulus | 5 |
| itaque honestus eligatur et inscriptio ipsa excitans animum: | |
| quae stat, inuenerunt uitia. | |
| Quisquis ad uirtutem accessit, dedit generosae indolis | 4.1 |
| specimen: qui uoluptatem sequitur uidetur eneruis, fractus, | |
| †degenerans uiro†, peruenturus in turpia nisi aliquis di- | |
| stinxerit illi uoluptates, ut sciat quae ex eis intra naturale | |
| desiderium resistant, quae praeceps ferantur infinitaeque | 5 |
| sint et quo magis inplentur eo magis inexplebiles. Agedum, | 5.1 |
| uirtus antecedat, tutum erit omne uestigium. Et uoluptas | |
| nocet nimia: in uirtute non est uerendum ne quid nimium | |
| sit, quia in ipsa est modus; non est bonum quod magni- | |
| tudine laborat sua. Rationalem porro sortitis naturam quae | 5 |
| melius res quam ratio proponitur? Et si placet ista iunctura, | |
| si hoc placet ad beatam uitam ire comitatu, uirtus ante- | |
| cedat, comitetur uoluptas et circa corpus ut umbra uerse- | |
| tur: uirtutem quidem, excelsissimam dominam, uoluptati | |
| tradere ancillam nihil magnum animo capientis est. | 10 |