| Prima uirtus eat, haec ferat signa: habebimus nihilo- | 7.14.1.1 |
| minus uoluptatem, sed domini eius et temperatores erimus; | |
| aliquid nos exorabit, nihil coget. At ei qui uoluptati | |
| tradidere principia utroque caruere; uirtutem enim | |
| amittunt, ceterum non ipsi uoluptatem, sed ipsos uoluptas | 5 |
| habet, cuius aut inopia torquentur aut copia strangulantur, | |
| miseri si deseruntur ab illa, miseriores si obruuntur; sicut | |
| deprensi mari Syrtico modo in sicco relinquuntur, modo | |
| torrente unda fluctuantur. Euenit autem hoc nimia in- | 2.1 |
| temperantia et amore caeco rei; nam mala pro bonis | |
| petenti periculosum est adsequi. Vt feras cum labore | |
| periculoque uenamur et captarum quoque illarum sollicita | |
| possessio est—saepe enim laniant dominos—ita habent se | 5 |
| magnae uoluptates: in magnum malum euasere captaeque | |
| cepere; quae quo plures maioresque sunt, eo ille minor ac | |
| plurium seruus est quem felicem uulgus appellat. Permanere | 3.1 |
| libet in hac etiamnunc huius rei imagine. Quemadmodum | |
| qui bestiarum cubilia indagat et | |
| laqueo captare feras | |
| magno aestimat et | 5 |
| latos canibus circumdare saltus, | |
| ut illarum uestigia premat, potiora deserit multisque | |
| officiis renuntiat, ita qui sectatur uoluptatem omnia | |
| postponit et primam libertatem neglegit ac pro uentre | |
| dependit, nec uoluptates sibi emit sed se uoluptatibus | 10 |
| uendit. | |
| 'Quid tamen' inquit 'prohibet in unum uirtutem uolu- | 15.1.1 |
| ptatemque confundi et ita effici summum bonum ut idem | |
| et honestum et iucundum sit?' Quia pars honesti non | |
| potest esse nisi honestum nec summum bonum habebit | |
| sinceritatem suam, si aliquid in se uiderit dissimile meliori. | 5 |
| Ne gaudium quidem quod ex uirtute oritur, quamuis | 2.1 |
| bonum sit, absoluti tamen boni pars est, non magis quam | |
| laetitia et tranquillitas, quamuis ex pulcherrimis causis | |
| nascantur; sunt enim ista bona, sed consequentia summum | |
| bonum, non consummantia. Qui uero uirtutis uoluptatisque | 3.1 |
| societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius | |
| boni quidquid in altero uigoris est hebetat libertatemque | |
| illam, ita demum si nihil se pretiosius nouit inuictam, | |
| sub iugum mittit. Nam, quae maxima seruitus est, incipit | 5 |
| illi opus esse fortuna; sequitur uita anxia, suspiciosa, | |
| trepida, casum pauens, temporum suspensa momentis. | |
| Non das uirtuti fundamentum graue, inmobile, sed iubes | 4.1 |
| illam in loco uolubili stare; quid autem tam uolubile est | |
| quam fortuitorum expectatio et corporis rerumque corpus | |
| adficientium uarietas? Quomodo hic potest deo parere et | |
| quidquid euenit bono animo excipere nec de fato queri | 5 |
| casuum suorum benignus interpres, si ad uoluptatum | |
| dolorumque punctiunculas concutitur? Sed ne patriae | |
| quidem bonus tutor aut uindex est nec amicorum pro- | |
| pugnator, si ad uoluptates uergit. Illo ergo summum | 5.1 |
| bonum escendat unde nulla ui detrahitur, quo neque dolori | |
| neque spei nec timori sit aditus nec ulli rei quae deterius | |
| summi boni ius faciat; escendere autem illo sola uirtus | |
| potest. Illius gradu cliuus iste frangendus est; illa fortiter | 5 |
| stabit et quidquid euenerit feret non patiens tantum sed | |
| etiam uolens, omnemque temporum difficultatem sciet | |
| legem esse naturae et ut bonus miles feret uulnera, numera- | |
| bit cicatrices, et transuerberatus telis moriens amabit eum | |
| pro quo cadet imperatorem; habebit illud in animo uetus | 10 |
| praeceptum: deum sequere. Quisquis autem queritur et | 6.1 |
| plorat et gemit, imperata facere ui cogitur et inuitus rapitur | |
| ad iussa nihilominus. Quae autem dementia est potius | |
| trahi quam sequi! tam mehercules quam stultitia et | |
| ignoratio condicionis est suae dolere quod deest aliquid | 5 |
| tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea | |
| quae tam bonis accidunt quam malis, morbos dico, funera, | |
| debilitates et cetera ex transuerso in uitam humanam | |
| incurrentia. Quidquid ex uniuersi constitutione patiendum | 7.1 |
| est, magno suscipiatur animo: ad hoc sacramentum adacti | |
| sumus, ferre mortalia nec perturbari iis quae uitare non | |
| est nostrae potestatis. In regno nati sumus: deo parere | |
| libertas est. | 5 |