| Ergo in uirtute posita est uera felicitas. Quid haec tibi | 7.16.1.1 |
| uirtus suadebit? ne quid aut bonum aut malum existimes | |
| quod nec uirtute nec malitia continget; deinde ut sis in- | |
| mobilis et contra malum <et> ex bono, ut qua fas est deum | |
| effingas. Quid tibi pro hac expeditione promittit? ingentia | 2.1 |
| et aequa diuinis: nihil cogeris, nullo indigebis, liber eris, | |
| tutus indemnis; nihil frustra temptabis, nihil prohibebe- | |
| ris; omnia tibi ex sententia cedent, nihil aduersum acci- | |
| det, nihil contra opinionem ac uoluntatem. 'Quid ergo? | 3.1 |
| uirtus ad beate uiuendum sufficit?' Perfecta illa et diuina | |
| quidni sufficiat, immo superfluat? Quid enim deesse potest | |
| extra desiderium omnium posito? Quid extrinsecus opus | |
| est ei qui omnia sua in se collegit? Sed ei qui ad uirtutem | 5 |
| tendit, etiam si multum processit, opus est aliqua fortunae | |
| indulgentia adhuc inter humana luctanti, dum nodum | |
| illum exsoluit et omne uinculum mortale. Quid ergo in- | |
| terest? quod arte alligati sunt alii, adstricti [alii], districti | |
| quoque: hic qui ad superiora progressus est et se altius | 10 |
| extulit laxam catenam trahit, nondum liber, iam tamen pro | |
| libero. | |
| Si quis itaque ex istis qui philosophiam conlatrant quod | 17.1.1 |
| solent dixerit: 'quare ergo tu fortius loqueris quam uiuis? | |
| Quare et superiori uerba summittis et pecuniam neces- | |
| sarium tibi instrumentum existimas et damno moueris et | |
| lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et | 5 |
| respicis famam et malignis sermonibus tangeris? Quare | 2.1 |
| cultius rus tibi est quam naturalis usus desiderat? Cur non | |
| ad praescriptum tuum cenas? Cur tibi nitidior supellex | |
| est? Cur apud te uinum aetate tua uetustius bibitur? | |
| Cur aurum disponitur? Cur arbores nihil praeter umbram | 5 |
| daturae conseruntur? Quare uxor tua locupletis domus | |
| censum auribus gerit? Quare paedagogium pretiosa ueste | |
| succingitur? Quare ars est apud te ministrare nec temere | |
| et ut libet conlocatur argentum sed perite struitur et est | |
| aliquis scindendi obsonii magister?' Adice si uis: 'cur trans | 10 |
| mare possides? Cur plura quam nosti? <Cur> turpiter aut | |
| tam neglegens es ut non noueris pauculos seruos aut tam | |
| luxuriosus ut plures habeas quam quorum notitiae memoria | |
| sufficiat?' Adiuuabo postmodo conuicia et plura mihi | 3.1 |
| quam putas obiciam, nunc hoc respondeo tibi: non sum | |
| sapiens et, ut maliuolentiam tuam pascam, nec ero. | |
| Exige itaque a me, non ut optimis par sim, sed ut malis | |
| melior: hoc mihi satis est, cotidie aliquid ex uitiis meis | 5 |
| demere et errores meos obiurgare. Non perueni ad sani- | 4.1 |
| tatem, ne perueniam quidem; delenimenta magis quam | |
| remedia podagrae meae compono, contentus si rarius ac- | |
| cedit et si minus uerminatur: uestris quidem pedibus com- | |
| paratus, debiles, cursor sum. Haec non pro me loquor— | 5 |
| ego enim in alto uitiorum omnium sum—sed pro illo cui | |
| aliquid acti est. |