| 'Aliter' inquis 'loqueris, aliter uiuis.' Hoc, malignissima | 7.18.1.1 |
| capita et optimo cuique inimicissima, Platoni obiectum | |
| est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni; omnes enim | |
| isti dicebant non quemadmodum ipsi uiuerent, sed quem- | |
| admodum esset <et> ipsis uiuendum. De uirtute, non de me | 5 |
| loquor, et cum uitiis conuicium facio, in primis meis facio: | |
| cum potuero, uiuam quomodo oportet. Nec malignitas | 2.1 |
| me ista multo ueneno tincta deterrebit ab optimis; ne | |
| uirus quidem istud quo alios spargitis, quo uos necatis, | |
| me inpediet quominus perseuerem laudare uitam non | |
| quam ago sed quam agendam scio, quominus uirtutem | 5 |
| adorem et ex interuallo ingenti reptabundus sequar. Ex- | 3.1 |
| pectabo scilicet ut quicquam maliuolentiae inuiolatum sit, | |
| cui sacer nec Rutilius fuit nec Cato? Curet aliquis an istis | |
| nimis diues uideatur quibus Demetrius Cynicus parum | |
| pauper est? Virum acerrimum et contra omnia naturae | 5 |
| desideria pugnantem, hoc pauperiorem quam ceteros | |
| Cynicos quod, cum sibi interdixerit habere, interdixit et | |
| poscere, negant satis egere. Vides enim: non uirtutis | |
| scientiam sed egestatis professus est. Diodorum, Epicureum | 19.1.1 |
| philosophum, qui intra paucos dies finem uitae suae | |
| manu sua inposuit, negant ex decreto Epicuri fecisse | |
| quod sibi gulam praesecuit: alii dementiam uideri uolunt | |
| factum hoc eius, alii temeritatem. Ille interim beatus ac | 5 |
| plenus bona conscientia reddidit sibi testimonium uita | |
| excedens laudauitque aetatis in portu et ad ancoram actae | |
| quietem et dixit quod uos inuiti audistis, quasi uobis quo- | |
| que faciendum sit: | |
| uixi et quem dederat cursum fortuna peregi. | 10 |
| De alterius uita, de alterius morte disputatis et ad nomen | 2.1 |
| magnorum ob aliquam eximiam laudem uirorum, sicut | |
| ad occursum ignotorum hominum minuti canes, latratis; | |
| expedit enim uobis neminem uideri bonum, quasi aliena | |
| uirtus exprobratio delictorum †omnium† sit. Inuidi | 5 |
| splendida cum sordibus uestris confertis nec intellegitis | |
| quanto id uestro detrimento audeatis. Nam si illi qui uir- | |
| tutem sequuntur auari libidinosi ambitiosique sunt, quid | |
| uos estis quibus ipsum nomen uirtutis odio est? Nega- | 3.1 |
| tis quemquam praestare quae loquitur nec ad exemplar | |
| orationis suae uiuere: quid mirum, cum loquantur fortia | |
| ingentia, omnis humanas tempestates euadentia? Cum refi- | |
| gere se crucibus conentur—in quas unusquisque uestrum | 5 |
| clauos suos ipse adigit—ad supplicium tamen acti stipi- | |
| tibus singulis pendent: hi qui in se ipsi animum ad- | |
| uertunt quot cupiditatibus tot crucibus distrahuntur. At | |
| maledici, in alienam contumeliam uenusti sunt. Crederem | |
| illis hoc uacare, nisi quidam ex patibulo suo spectatores | 10 |
| conspuerent. |