| 'Non praestant philosophi quae loquuntur.' Multum | 7.20.1.1 |
| tamen praestant quod loquuntur, quod honesta mente | |
| concipiunt. Vtinam quidem et paria dictis agerent: quid | |
| esset illis beatius? Interim non est quod contemnas bona | |
| uerba et bonis cogitationibus plena praecordia: studiorum | 5 |
| salutarium etiam citra effectum laudanda tractatio est. | |
| Quid mirum, si non escendunt in altum ardua adgressi? | 2.1 |
| Sed si uir es, suspice, etiam si decidunt, magna conantis. | |
| Generosa res est respicientem non ad suas sed ad naturae | |
| suae uires conari alta temptare et mente maiora concipere | |
| quam quae etiam ingenti animo adornatis effici possunt. | 5 |
| Qui sibi hoc proposuit: 'ego mortem eodem uultu quo | 3.1 |
| audiam uidebo. Ego laboribus, quanticumque illi erunt, | |
| parebo, animo fulciens corpus. Ego diuitias et praesentis | |
| et absentis aeque contemnam, nec si aliubi iacebunt tri- | |
| stior, nec si circa me fulgebunt animosior. Ego fortunam | 5 |
| nec uenientem sentiam nec recedentem. Ego terras omnis | |
| tamquam meas uidebo, meas tamquam omnium. Ego | |
| sic uiuam quasi sciam aliis esse me natum et naturae | |
| rerum hoc nomine gratias agam: quo enim melius genere | |
| negotium meum agere potuit? unum me donauit omnibus, | 10 |
| uni mihi omnis. Quidquid habebo nec sordide custodiam | 4.1 |
| nec prodige spargam; nihil magis possidere me credam | |
| quam bene donata. Non numero nec pondere beneficia | |
| nec ulla nisi accipientis aestimatione perpendam; numquam | |
| id mihi multum erit quod dignus accipiet. Nihil opinionis | 5 |
| causa, omnia conscientiae faciam. Populo spectante fieri | |
| credam quidquid me conscio faciam. Edendi mihi erit | 5.1 |
| bibendique finis desideria naturae restinguere, non in- | |
| plere aluum et exinanire. Ero amicis iucundus, inimicis | |
| mitis et facilis. Exorabor antequam roger, et honestis | |
| precibus occurram. Patriam meam esse mundum sciam | 5 |
| et praesides deos, hos supra me circaque me stare factorum | |
| dictorumque censores. Quandoque aut natura spiritum | |
| repetet aut ratio dimittet, testatus exibo bonam me con- | |
| scientiam amasse, bona studia, nullius per me libertatem | |
| deminutam, minime meam'—qui haec facere proponet, | 10 |
| uolet, temptabit, ad deos iter faciet, ne ille, etiam si non | |
| tenuerit, | |
| magnis tamen excidit ausis. | |
| Vos quidem, quod uirtutem cultoremque eius odistis, | 6.1 |
| nihil noui facitis. Nam et solem lumina aegra formidant | |
| et auersantur diem splendidum nocturna animalia, quae | |
| ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim | |
| petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis. Gemite | 5 |
| et infelicem linguam bonorum exercete conuicio, hiate | |
| commordete: citius multo frangetis dentes quam inpri- | |
| metis. |