| 'Quare tamen bonis uiris patitur aliquid mali deus | 1.6.1.1 |
| fieri?' Ille uero non patitur. Omnia mala ab illis remouit, | |
| scelera et flagitia et cogitationes inprobas et auida consilia | |
| et libidinem caecam et alieno imminentem auaritiam; | |
| ipsos tuetur ac uindicat: numquid hoc quoque aliquis a | 5 |
| deo exigit, ut bonorum uirorum etiam sarcinas seruet? | |
| Remittunt ipsi hanc deo curam: externa contemnunt. | |
| Democritus diuitias proiecit, onus illas bonae mentis existi- | 2.1 |
| mans: quid ergo miraris, si id deus bono uiro accidere | |
| patitur quod uir bonus aliquando uult sibi accidere? | |
| Filios amittunt uiri boni: quidni, cum aliquando et occi- | |
| dant? In exilium mittuntur: quidni, cum aliquando ipsi | 5 |
| patriam non repetituri relinquant? Occiduntur: quidni, | |
| cum aliquando ipsi sibi manus adferant? Quare quaedam | 3.1 |
| dura patiuntur? ut alios pati doceant; nati sunt in exemplar. | |
| Puta itaque deum dicere: 'quid habetis quod de me queri | |
| possitis, uos quibus recta placuerunt? Aliis bona falsa | |
| circumdedi et animos inanes uelut longo fallacique somnio | 5 |
| lusi: auro illos et argento et ebore adornaui, intus boni | |
| nihil est. Isti quos pro felicibus aspicis, si non qua occur- | 4.1 |
| runt sed qua latent uideris, miseri sunt, sordidi turpes, ad | |
| similitudinem parietum suorum extrinsecus culti; non est | |
| ista solida et sincera felicitas: crusta est et quidem tenuis. | |
| Itaque dum illis licet stare et ad arbitrium suum ostendi, | 5 |
| nitent et inponunt; cum aliquid incidit quod disturbet | |
| ac detegat, tunc apparet quantum altae ac uerae foedita- | |
| tis alienus splendor absconderit. Vobis dedi bona certa | 5.1 |
| mansura, quanto magis uersauerit aliquis et undique in- | |
| spexerit, meliora maioraque; permisi uobis metuenda con- | |
| temnere, cupiditates fastidire; non fulgetis extrinsecus, | |
| bona uestra introrsus obuersa sunt. Sic mundus exteriora | 5 |
| contempsit spectaculo sui laetus. Intus omne posui bonum; | |
| non egere felicitate felicitas uestra est. |