| Nihil cogor, nihil patior inuitus, nec seruio deo sed | 1.5.6.1 |
| assentior, eo quidem magis quod scio omnia certa et in | |
| aeternum dicta lege decurrere. Fata nos ducunt et quantum | 7.1 |
| cuique temporis restat prima nascentium hora disposuit. | |
| Causa pendet ex causa, priuata ac publica longus ordo | |
| rerum trahit: ideo fortiter omne patiendum est quia non, | |
| ut putamus, incidunt cuncta sed ueniunt. Olim constitutum | 5 |
| est quid gaudeas, quid fleas, et quamuis magna uideatur | |
| uarietate singulorum uita distingui, summa in unum | |
| uenit: accipimus peritura perituri. Quid itaque indignamur? | 8.1 |
| quid querimur? ad hoc parati sumus. Vtatur ut uult | |
| suis natura corporibus: nos laeti ad omnia et fortes cogi- | |
| temus nihil perire de nostro. Quid est boni uiri? praebere | |
| se fato. Grande solacium est cum uniuerso rapi; quidquid | 5 |
| est quod nos sic uiuere, sic mori iussit, eadem necessitate | |
| et deos alligat. Inreuocabilis humana pariter ac diuina | |
| cursus uehit: ille ipse omnium conditor et rector scripsit | |
| quidem fata, sed sequitur; semper paret, semel iussit. | |
| 'Quare tamen deus tam iniquus in distributione fati fuit | 9.1 |
| ut bonis uiris paupertatem et uulnera et acerba funera | |
| adscriberet?' Non potest artifex mutare materiam: †hoc | |
| passa est†. Quaedam separari a quibusdam non possunt, | |
| cohaerent, indiuidua sunt. Languida ingenia et in somnum | 5 |
| itura aut in uigiliam somno simillimam inertibus nectuntur | |
| elementis: ut efficiatur uir cum cura dicendus, fortiore | |
| fato opus est. Non erit illi planum iter: sursum oportet | |
| ac deorsum eat, fluctuetur ac nauigium in turbido regat. | |
| Contra fortunam illi tenendus est cursus; multa accident | 10 |
| dura, aspera, sed quae molliat et conplanet ipse. Ignis | |
| aurum probat, miseria fortes uiros. Vide quam alte escendere | 10.1 |
| debeat uirtus: scies illi non per secura uadendum. | |
| Ardua prima uia est et quam uix mane recentes | |
| enituntur equi; medio est altissima caelo, | |
| unde mare et terras ipsi mihi saepe uidere | 5 |
| sit timor et pauida trepidet formidine pectus. | |
| ultima prona uia est et eget moderamine certo; | |
| tunc etiam quae me subiectis excipit undis, | |
| ne ferar in praeceps, Tethys solet ima uereri. | |
| Haec cum audisset ille generosus adulescens, 'placet' | 11.1 |
| inquit 'uia, escendo; est tanti per ista ire casuro.' Non | |
| desinit acrem animum metu territare: | |
| utque uiam teneas nulloque errore traharis, | |
| per tamen aduersi gradieris cornua tauri | 5 |
| Haemoniosque arcus uiolentique ora leonis. | |
| Post haec ait: 'iunge datos currus: his quibus deterreri | |
| me putas incitor; libet illic stare ubi ipse Sol trepidat.' | |
| Humilis et inertis est tuta sectari: per alta uirtus it. |