| Adice nunc quod pro omnibus est optimum quemque, ut | 1.5.1.1 |
| ita dicam, militare et edere operas. Hoc est propositum | |
| deo quod sapienti uiro, ostendere haec quae uulgus adpetit, | |
| quae reformidat, nec bona esse nec mala; apparebit autem | |
| bona esse, si illa non nisi bonis uiris tribuerit, et mala | 5 |
| esse, si tantum malis inrogauerit. Detestabilis erit caecitas, | 2.1 |
| si nemo oculos perdiderit nisi cui eruendi sunt; itaque | |
| careant luce Appius et Metellus. Non sunt diuitiae bonum; | |
| itaque habeat illas et Elius leno, ut homines pecuniam, | |
| cum in templis consecrauerint, uideant et in fornice. Nullo | 5 |
| modo magis potest deus concupita traducere quam si illa | |
| ad turpissimos defert, ab optimis abigit. 'At iniquum est | 3.1 |
| uirum bonum debilitari aut configi aut alligari, malos | |
| integris corporibus solutos ac delicatos incedere.' Quid | |
| porro? non est iniquum fortes uiros arma sumere et in | |
| castris pernoctare et pro uallo obligatis stare uulneribus, | 5 |
| interim in urbe securos esse praecisos et professos in- | |
| pudicitiam? Quid porro? non est iniquum nobilissimas | |
| uirgines ad sacra facienda noctibus excitari, altissimo | |
| somno inquinatas frui? Labor optimos citat: senatus per | 4.1 |
| totum diem saepe consulitur, cum illo tempore uilissimus | |
| quisque aut in campo otium suum oblectet aut in popina | |
| lateat aut tempus in aliquo circulo terat. Idem in hac | |
| magna re publica fit: boni uiri laborant, inpendunt, in- | 5 |
| penduntur, et uolentes quidem; non trahuntur a fortuna, | |
| sequuntur illam et aequant gradus; si scissent, antecessis- | |
| sent. Hanc quoque animosam Demetri fortissimi uiri | 5.1 |
| uocem audisse me memini: 'hoc unum' inquit 'de uobis, di | |
| inmortales, queri possum, quod non ante mihi notam | |
| uoluntatem uestram fecistis; prior enim ad ista uenissem | |
| ad quae nunc uocatus adsum. Vultis liberos sumere? uobis | 5 |
| illos sustuli. Vultis aliquam partem corporis? sumite: | |
| non magnam rem promitto, cito totum relinquam. Vultis | |
| spiritum? quidni nullam moram faciam quominus recipiatis | |
| quod dedisti? A uolente feretis quidquid petieritis. Quid | |
| ergo est? maluissem offerre quam tradere. Quid opus fuit | 10 |
| auferre? accipere potuistis; sed ne nunc quidem auferetis, | |
| quia nihil eripitur nisi retinenti.' |