| Quare deus optimum quemque aut mala ualetudine | 1.4.8.1 |
| aut luctu aut aliis incommodis adficit? quia in castris | |
| quoque periculosa fortissimis imperantur: dux lectissimos | |
| mittit qui nocturnis hostes adgrediantur insidiis aut ex- | |
| plorent iter aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum | 5 |
| qui exeunt dicit 'male de me imperator meruit', sed 'bene | |
| iudicauit'. Idem dicant quicumque iubentur pati timidis | |
| ignauisque flebilia: 'digni uisi sumus deo in quibus ex- | |
| periretur quantum humana natura posset pati.' | |
| Fugite delicias, fugite eneruantem felicitatem qua animi | 9.1 |
| permadescunt et, nisi aliquid interuenit quod huma- | |
| nae sortis admoneat, <marcent> uelut perpetua ebrietate | |
| sopiti. Quem specularia semper ab adflatu uindicaverunt, | |
| cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, | 5 |
| cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor | |
| temperauit, hunc leuis aura non sine periculo stringet. Cum | 10.1 |
| omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima | |
| felicitatis intemperantia est: mouet cerebrum, in uanas | |
| mentem imagines euocat, multum inter falsum ac uerum | |
| mediae caliginis fundit. Quidni satius sit perpetuam in- | 5 |
| felicitatem aduocata uirtute sustinere quam infinitis atque | |
| inmodicis bonis rumpi? lenior ieiunio mors est, cruditate | |
| dissiliunt. | |
| Hanc itaque rationem di sequuntur in bonis uiris quam | 11.1 |
| in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab iis | |
| exigunt in quibus certior spes est. Numquid tu inuisos esse | |
| Lacedaemoniis liberos suos credis, quorum experiuntur | |
| indolem publice uerberibus admotis? Ipsi illos patres | 5 |
| adhortantur ut ictus flagellorum fortiter perferant, et | |
| laceros ac semianimes rogant, perseuerent uulnera praebere | |
| uulneribus. Quid mirum, si dure generosos spiritus deus | 12.1 |
| temptat? numquam uirtutis molle documentum est. Ver- | |
| berat nos et lacerat fortuna: patiamur. Non est saeuitia, | |
| certamen est, quod <quo> saepius adierimus, fortiores | |
| erimus: solidissima corporis pars est quam frequens usus | 5 |
| agitauit. Praebendi fortunae sumus, ut contra illam ab ipsa | |
| duremur: paulatim nos sibi pares faciet, contemptum | |
| periculorum adsiduitas periclitandi dabit. Sic sunt nauticis | 13.1 |
| corpora ferendo mari dura, agricolis manus tritae, ad ex- | |
| cutienda tela militares lacerti ualent, agilia sunt membra | |
| cursoribus: id in quoque solidissimum est quod exercuit. | |
| Ad contemnendam patientiam malorum animus patientia | 5 |
| peruenit; quae quid in nobis efficere possit scies, si aspexe- | |
| ris quantum nationibus nudis et inopia fortioribus labor | |
| praestet. Omnes considera gentes in quibus Romana pax | 14.1 |
| desinit, Germanos dico et quidquid circa Histrum uagarum | |
| gentium occursat: perpetua illos hiemps, triste caelum | |
| premit, maligne solum sterile sustentat; imbrem culmo aut | |
| fronde defendunt, super durata glacie stagna persultant, | 5 |
| in alimentum feras captant. Miseri tibi uidentur? nihil | 15.1 |
| miserum est quod in naturam consuetudo perduxit; | |
| paulatim enim uoluptati sunt quae necessitate coeperunt. | |
| Nulla illis domicilia nullaeque sedes sunt nisi quas lassi- | |
| tudo in diem posuit; uilis et hic quaerendus manu uictus, | 5 |
| horrenda iniquitas caeli, intecta corpora: hoc quod tibi | |
| calamitas uidetur tot gentium uita est. Quid miraris bonos | 16.1 |
| uiros, ut confirmentur, concuti? non est arbor solida nec | |
| fortis nisi in quam frequens uentus incursat; ipsa enim | |
| uexatione constringitur et radices certius figit: fragiles | |
| sunt quae in aprica ualle creuerunt. Pro ipsis ergo bonis | 5 |
| uiris est, ut esse interriti possint, multum inter formidolosa | |
| uersari et aequo animo ferre quae non sunt mala nisi male | |
| sustinenti. |