| Auida est periculi uirtus et quo tendat, non quid passura | 1.4.4.5 |
| sit cogitat, quoniam etiam quod passura est gloriae pars | |
| est. Militares uiri gloriantur uulneribus, laeti fluentem | |
| meliori casu sanguinem ostentant: idem licet fecerint qui | |
| integri reuertuntur ex acie, magis spectatur qui saucius | |
| redit. Ipsis, inquam, deus consulit quos esse quam hone- | 5.1 |
| stissimos cupit, quotiens illis materiam praebet aliquid | |
| animose fortiterque faciendi, ad quam rem opus est aliqua | |
| rerum difficultate: gubernatorem in tempestate, in acie | |
| militem intellegas. Vnde possum scire quantum aduersus | 5 |
| paupertatem tibi animi sit, si diuitiis diffluis? Vnde | |
| possum scire quantum aduersus ignominiam et infamiam | |
| odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus | |
| senescis, si te inexpugnabilis et inclinatione quadam | |
| mentium pronus fauor sequitur? Vnde scio quam aequo | 10 |
| animo laturus sis orbitatem, si quoscumque sustulisti | |
| uides? Audiui te, cum alios consolareris: tunc conspexissem, | |
| si te ipse consolatus esses, si te ipse dolere uetuisses. Nolite, | 6.1 |
| obsecro uos, expauescere ista quae di inmortales uelut | |
| stimulos admouent animis: calamitas uirtutis occasio est. | |
| Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate tor- | |
| pescunt, quos uelut in mari lento tranquillitas iners deti- | 5 |
| net: quidquid illis inciderit, nouum ueniet. Magis urgent | 7.1 |
| saeua inexpertos, graue est tenerae ceruici iugum; ad | |
| suspicionem uulneris tiro pallescit, audacter ueteranus cru- | |
| orem suum spectat, qui scit se saepe uicisse post sangui- | |
| nem. Hos itaque deus quos probat, quos amat, indurat | 5 |
| recognoscit exercet; eos autem quibus indulgere uidetur, | |
| quibus parcere, molles uenturis malis seruat. Erratis enim | |
| si quem iudicatis exceptum: ueniet <et> ad illum diu feli- | |
| cem sua portio; quisquis uidetur dimissus esse dilatus est. |