| Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est, summam- | 1.3.14.1 |
| que illi felicitatem contigisse consensus hominum fatebitur, | |
| quem sibi rerum natura delegit cum quo metuenda con- | |
| lideret. 'Inimicitiae potentium graues sunt: opponatur | |
| simul Pompeio, Caesari, Crasso. Graue est a deterioribus | 5 |
| honore anteiri: Vatinio postferatur. Graue est ciuilibus | |
| bellis interesse: toto terrarum orbe pro causa bona tam | |
| infeliciter quam pertinaciter militet. Graue est manus sibi | |
| adferre: faciat. Quid per haec consequar? ut omnes sciant | |
| non esse haec mala quibus ego dignum Catonem putaui.' | 10 |
| Prosperae res et in plebem ac uilia ingenia deueniunt; | 4.1.1 |
| at calamitates terroresque mortalium sub iugum mittere | |
| proprium magni uiri est. Semper uero esse felicem et sine | |
| morsu animi transire uitam ignorare est rerum naturae | |
| alteram partem. Magnus uir es: sed unde scio, si tibi for- | 2.1 |
| tuna non dat facultatem exhibendae uirtutis? Descendisti | |
| ad Olympia, sed nemo praeter te: coronam habes, uictoriam | |
| non habes; non gratulor tamquam uiro forti, sed tamquam | |
| consulatum praeturamue adepto: honore auctus es. Idem | 3.1 |
| dicere et bono uiro possum, si illi nullam occasionem | |
| difficilior casus dedit in qua [una] uim animi sui ostenderet: | |
| 'miserum te iudico, quod numquam fuisti miser. Transisti | |
| sine aduersario uitam; nemo sciet quid potueris, ne tu | 5 |
| quidem ipse.' Opus est enim ad notitiam sui experimento; | |
| quid quisque posset nisi temptando non didicit. Itaque | |
| quidam ipsi ultro se cessantibus malis optulerunt et uir- | |
| tuti iturae in obscurum occasionem per quam enitesceret | |
| quaesierunt. Gaudent, inquam, magni uiri aliquando rebus | 4.1 |
| aduersis, non aliter quam fortes milites bello; Triumphum | |
| ego murmillonem sub Ti. Caesare de raritate munerum | |
| audiui querentem: 'quam bella' inquit 'aetas perit!' |