| Veniamus ad Regulum: quid illi fortuna nocuit quod | 1.3.9.1 |
| illum documentum fidei, documentum patientiae fecit? | |
| Figunt cutem claui et quocumque fatigatum corpus | |
| reclinauit, uulneri incumbit; in perpetuam uigiliam | |
| suspensa sunt lumina: quanto plus tormenti tanto plus | 5 |
| erit gloriae. Vis scire quam non paeniteat hoc pretio | |
| aestimasse uirtutem? refige illum et mitte in senatum: | |
| eandem sententiam dicet. Feliciorem ergo tu Maecenatem | 10.1 |
| putas, cui amoribus anxio et morosae uxoris cotidiana | |
| repudia deflenti somnus per symphoniarum cantum ex | |
| longinquo lene resonantium quaeritur? Mero se licet sopiat | |
| et aquarum fragoribus auocet et mille uoluptatibus men- | 5 |
| tem anxiam fallat, tam uigilabit in pluma quam ille in | |
| cruce; sed illi solacium est pro honesto dura tolerare et ad | |
| causam a patientia respicit, hunc uoluptatibus marcidum | |
| et felicitate nimia laborantem magis iis quae patitur | |
| uexat causa patiendi. Non usque eo in possessionem | 11.1 |
| generis humani uitia uenerunt ut dubium sit an electione | |
| fati data plures nasci Reguli quam Maecenates uelint; aut | |
| si quis fuerit qui audeat dicere Maecenatem se quam | |
| Regulum nasci maluisse, idem iste, taceat licet, nasci se | 5 |
| Terentiam maluit. | |
| Male tractatum Socratem iudicas quod illam potionem | 12.1 |
| publice mixtam non aliter quam medicamentum inmortali- | |
| tatis obduxit et de morte disputauit usque ad ipsam? Male | |
| cum illo actum est quod gelatus est sanguis ac paulatim | |
| frigore inducto uenarum uigor constitit? Quanto magis | 13.1 |
| huic inuidendum est quam illis quibus gemma ministra- | |
| tur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae uirilitatis | |
| aut dubiae suspensam auro niuem diluit! Hi quidquid | |
| biberunt uomitu remetientur tristes et bilem suam re- | 5 |
| gustantes, at ille uenenum laetus et libens hauriet. |