| Infelix est Mucius quod dextra ignes hostium premit | 1.3.5.1 |
| et ipse a se exigit erroris sui poenas, quod regem quem | |
| armata manu non potuit exusta fugat? Quid ergo? felicior | |
| esset, si in sinu amicae foueret manum? | |
| Infelix est Fabricius quod rus suum, quantum a re | 6.1 |
| publica uacauit, fodit? quod bellum tam cum Pyrrho | |
| quam cum diuitiis gerit? quod ad focum cenat illas ipsas | |
| radices et herbas quas in repurgando agro triumphalis | |
| senex uulsit? Quid ergo? felicior esset, si in uentrem suum | 5 |
| longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si | |
| conchyliis superi atque inferi maris pigritiam stomachi | |
| nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret | |
| primae formae feras, captas multa caede uenantium? | |
| Infelix est Rutilius quod qui illum damnauerunt cau- | 7.1 |
| sam dicent omnibus saeculis? quod aequiore animo passus | |
| est se patriae eripi quam sibi exilium? quod Sullae dicta- | |
| tori solus aliquid negauit et reuocatus tantum non retro | |
| cessit et longius fugit? 'Viderint' inquit 'isti quos Romae | 5 |
| deprehendit felicitas tua: uideant largum in foro sangui- | |
| nem et supra Seruilianum lacum (id enim proscriptio- | |
| nis Sullanae spoliarium est) senatorum capita et passim | |
| uagantis per urbem percussorum greges et multa milia | |
| ciuium Romanorum uno loco post fidem, immo per ipsam | 10 |
| fidem trucidata; uideant ista qui exulare non possunt.' | |
| Quid ergo? felix est L. Sulla quod illi descendenti ad | 8.1 |
| forum gladio summouetur, quod capita sibi consularium | |
| uirorum patitur ostendi et pretium caedis per quaestorem | |
| ac tabulas publicas numerat? Et haec omnia facit ille, ille | |
| qui legem Corneliam tulit. | 5 |