| Sed iam procedente oratione ostendam quam non | 1.3.1.1 |
| sint quae uidentur mala: nunc illud dico, ista quae tu | |
| uocas aspera, quae aduersa et abominanda, primum pro | |
| ipsis esse quibus accidunt, deinde pro uniuersis, quorum | |
| maior dis cura quam singulorum est, post hoc uolentibus | 5 |
| accidere ac dignos malo esse si nolint. His adiciam fato | |
| ista sic ire et eadem lege bonis euenire qua sunt boni. | |
| Persuadebo deinde tibi ne umquam boni uiri miserearis; | |
| potest enim miser dici, non potest esse. | |
| Difficillimum ex omnibus quae proposui uidetur quod | 2.1 |
| primum dixi, pro ipsis esse quibus eueniunt ista quae | |
| horremus ac tremimus. 'Pro ipsis est' inquis 'in exilium | |
| proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, | |
| ignominia adfici, debilitari?' Si miraris haec pro aliquo | 5 |
| esse, miraberis quosdam ferro et igne curari, nec minus | |
| fame ac siti. Sed si cogitaueris tecum remedii causa quibus- | |
| dam et radi ossa et legi et extrahi uenas et quaedam am- | |
| putari membra quae sine totius pernicie corporis haerere | |
| non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam | 10 |
| incommoda pro iis esse quibus accidunt, tam mehercules | |
| quam quaedam quae laudantur atque adpetuntur contra | |
| eos esse quos delectauerunt, simillima cruditatibus ebrie- | |
| tatibusque et ceteris quae necant per uoluptatem. Inter | 3.1 |
| multa magnifica Demetri nostri et haec uox est, a qua | |
| recens sum—sonat adhuc et uibrat in auribus meis: 'nihil' | |
| inquit 'mihi uidetur infelicius eo cui nihil umquam euenit | |
| aduersi.' Non licuit enim illi se experiri. Vt ex uoto illi | 5 |
| fluxerint omnia, ut ante uotum, male tamen de illo di | |
| iudicauerunt: indignus uisus est a quo uinceretur aliquando | |
| fortuna, quae ignauissimum quemque refugit, quasi dicat: | |
| 'quid ergo? istum mihi aduersarium adsumam? Statim | |
| arma summittet; non opus est in illum tota potentia mea, | 10 |
| leui comminatione pelletur, non potest sustinere uultum | |
| meum. Alius circumspiciatur cum quo conferre possimus | |
| manum: pudet congredi cum homine uinci parato.' Igno- | 4.1 |
| miniam iudicat gladiator cum inferiore componi et scit | |
| eum sine gloria uinci qui sine periculo uincitur. Idem facit | |
| fortuna: fortissimos sibi pares quaerit, quosdam fastidio | |
| transit. Contumacissimum quemque et rectissimum adgre- | 5 |
| ditur, aduersus quem uim suam intendat: ignem experitur | |
| in Mucio, paupertatem in Fabricio, exilium in Rutilio, | |
| tormenta in Regulo, uenenum in Socrate, mortem in | |
| Catone. Magnum exemplum nisi mala fortuna non in- | |
| uenit. | 10 |