| Non uides quanto aliter patres, aliter matres indulgeant? | 1.2.5.1 |
| illi excitari iubent liberos ad studia obeunda mature, | |
| feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos, et | |
| sudorem illis et interdum lacrimas excutiunt; at matres | |
| fouere in sinu, continere in umbra uolunt, numquam | 5 |
| contristari, numquam flere, numquam laborare. Patrium | 6.1 |
| deus habet aduersus bonos uiros animum et illos fortiter | |
| amat et 'operibus' inquit 'doloribus damnis exagitentur, | |
| ut uerum colligant robur.' Languent per inertiam saginata | |
| nec labore tantum sed motu et ipso sui onere deficiunt. | 5 |
| Non fert ullum ictum inlaesa felicitas; at cui adsidua fuit cum | |
| incommodis suis rixa, callum per iniurias duxit nec ulli | |
| malo cedit, sed etiam si cecidit de genu pugnat. Miraris | 7.1 |
| tu, si deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam | |
| optimos esse atque excellentissimos uult, fortunam illis | |
| cum qua exerceantur adsignat? Ego uero non miror, si | |
| aliquando impetum capiunt spectandi magnos uiros con- | 5 |
| luctantis cum aliqua calamitate. Nobis interdum uoluptati | 8.1 |
| est, si adulescens constantis animi inruentem feram uena- | |
| bulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque | |
| hoc spectaculum est gratius quanto id honestior fecit. | |
| Non sunt ista quae possint deorum in se uultum conuertere, | 5 |
| puerilia et humanae oblectamenta leuitatis: ecce spectacu- | 9.1 |
| lum dignum ad quod respiciat intentus operi suo deus, ecce | |
| par deo dignum, uir fortis cum fortuna mala compositus, | |
| utique si et prouocauit. Non uideo, inquam, quid habeat | |
| in terris Iuppiter pulchrius, si <eo> conuertere animum uelit, | 5 |
| quam ut spectet Catonem iam partibus non semel fractis | |
| stantem nihilo minus inter ruinas publicas rectum. 'Licet' | 10.1 |
| inquit 'omnia in unius dicionem concesserint, custodian- | |
| tur legionibus terrae, classibus maria, Caesarianus portas | |
| miles obsideat, Cato qua exeat habet: una manu latam | |
| libertati uiam faciet. Ferrum istud, etiam ciuili bello | 5 |
| purum et innoxium, bonas tandem ac nobiles edet operas: | |
| libertatem quam patriae non potuit Catoni dabit. Ag- | |
| gredere, anime, diu meditatum opus, eripe te rebus | |
| humanis. Iam Petreius et Iuba concucurrerunt iacentque | |
| alter alterius manu caesi, fortis et egregia fati conuentio, | 10 |
| sed quae non deceat magnitudinem nostram: tam turpe | |
| est Catoni mortem ab ullo petere quam uitam.' Liquet | 11.1 |
| mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille uir, | |
| acerrimus sui uindex, alienae saluti consulit et instruit | |
| discedentium fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, | |
| dum gladium sacro pectori infigit, dum uiscera spargit et | 5 |
| illam sanctissimam animam indignamque quae ferro con- | |
| taminaretur manu educit. Inde crediderim fuisse parum | 12.1 |
| certum et efficax uulnus: non fuit dis inmortalibus satis | |
| spectare Catonem semel; retenta ac reuocata uirtus est | |
| ut in difficiliore parte se ostenderet; non enim tam magno | |
| animo mors initur quam repetitur. Quidni libenter specta- | 5 |
| rent alumnum suum tam claro ac memorabili exitu eua- | |
| dentem? mors illos consecrat quorum exitum et qui timent | |
| laudant. |