| In gratiam te reducam cum dis aduersus optimos opti- | 1.1.5.1 |
| mis. Neque enim rerum natura patitur ut umquam bona | |
| bonis noceant; inter bonos uiros ac deos amicitia est | |
| conciliante uirtute. Amicitiam dico? immo etiam neces- | |
| situdo et similitudo, quoniam quidem bonus tempore | 5 |
| tantum a deo differt, discipulus eius aemulatorque et | |
| uera progenies, quam parens ille magnificus, uirtutum non | |
| lenis exactor, sicut seueri patres, durius educat. Itaque | 6.1 |
| cum uideris bonos uiros acceptosque dis laborare sudare, | |
| per arduum escendere, malos autem lasciuire et uoluptati- | |
| bus fluere, cogita filiorum nos modestia delectari, uernu- | |
| larum licentia, illos disciplina tristiori contineri, horum ali | 5 |
| audaciam. Idem tibi de deo liqueat: bonum uirum in de- | |
| liciis non habet, experitur indurat, sibi illum parat. | |
| 'Quare multa bonis uiris aduersa eueniunt?' Nihil | 2.1.1 |
| accidere bono uiro mali potest: non miscentur contraria. | |
| Quemadmodum tot amnes, tantum superne deiectorum | |
| imbrium, tanta medicatorum uis fontium non mutant | |
| saporem maris, ne remittunt quidem, ita aduersarum | 5 |
| impetus rerum uiri fortis non uertit animum: manet in | |
| statu et quidquid euenit in suum colorem trahit; est enim | |
| omnibus externis potentior. Nec hoc dico, non sentit illa, | 2.1 |
| sed uincit, et alioqui quietus placidusque contra incurrentia | |
| attollitur. Omnia aduersa exercitationes putat. Quis autem, | |
| uir modo et erectus ad honesta, non est laboris adpetens | |
| iusti et ad officia cum periculo promptus? Cui non indu- | 5 |
| strio otium poena est? Athletas uidemus, quibus uirium | 3.1 |
| cura est, cum fortissimis quibusque confligere et exigere | |
| ab iis per quos certamini praeparantur ut totis contra | |
| ipsos uiribus utantur; caedi se uexarique patiuntur et, si | |
| non inueniunt singulos pares, pluribus simul obiciuntur. | 5 |
| Marcet sine aduersario uirtus: tunc apparet quanta sit | 4.1 |
| quantumque polleat, cum quid possit patientia ostendit. | |
| Scias licet idem uiris bonis esse faciendum, ut dura ac | |
| difficilia non reformident nec de fato querantur, quidquid | |
| accidit boni consulant, in bonum uertant; non quid sed | 5 |
| quemadmodum feras interest. |