| DIALOGORVM LIBER II | |
| AD SERENVM | |
| DE CONSTANTIA SAPIENTIS | |
| Tantum inter Stoicos, Serene, et ceteros sapientiam | 2.1.1.1 |
| professos interesse quantum inter feminas et mares non | |
| inmerito dixerim, cum utraque turba ad uitae societatem | |
| tantundem conferat, sed altera pars ad obsequendum, | |
| altera imperio nata sit. Ceteri sapientes molliter et blande, | 5 |
| ut fere domestici et familiares medici aegris corporibus, | |
| non qua optimum et celerrimum est medentur sed qua | |
| licet: Stoici uirilem ingressi uiam non ut amoena ineuntibus | |
| uideatur curae habent, sed ut quam primum nos eripiat | |
| et in illum editum uerticem educat qui adeo extra omnem | 10 |
| teli iactum surrexit ut supra fortunam emineat. 'At ardua | 2.1 |
| per quae uocamur et confragosa sunt.' Quid enim? plano | |
| aditur excelsum? Sed ne tam abrupta quidem sunt quam | |
| quidam putant. Prima tantum pars saxa rupesque habet | |
| et inuii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus | 5 |
| abscisa et conexa uideri solent, cum aciem longinquitas | |
| fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa quae in unum | |
| congesserat error oculorum paulatim adaperiuntur, tum | |
| illis quae praecipitia ex interuallo apparebant redit lene | |
| fastigium. | 10 |