| Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne ferebas, | 2.1.3.1 |
| sicut es iniquitatis inpatiens, quod Catonem aetas sua | |
| parum intellexisset, quod supra Pompeios et Caesares | |
| surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi indignum uide- | |
| batur quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta | 5 |
| quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per sedi- | |
| tiosae factionis manus traditus uoces inprobas et sputa et | |
| omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset. | |
| Tum ego respondi habere te quod rei publicae nomine | 2.1.1 |
| mouereris, quam hinc P. Clodius, hinc Vatinius ac pessimus | |
| quisque uenundabat et caeca cupiditate correpti non in- | |
| tellegebant se dum uendunt et uenire: pro ipso quidem | |
| Catone securum te esse iussi; nullam enim sapientem nec | 5 |
| iniuriam accipere nec contumeliam posse, Catonem autem | |
| certius exemplar sapientis uiri nobis deos inmortalis dedisse | |
| quam Vlixem et Herculem prioribus saeculis. Hos enim | |
| Stoici nostri sapientes pronuntiauerunt, inuictos laboribus | |
| et contemptores uoluptatis et uictores omnium terrorum. | 10 |
| Cato non cum feris manus contulit, quas consectari | 2.1 |
| uenatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro per- | |
| secutus est, nec in ea tempora incidit quibus credi posset | |
| caelum umeris unius inniti: excussa iam antiqua credulitate | |
| et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu | 5 |
| congressus, multiformi malo, et cum potentiae inmensa | |
| cupiditate, quam totus orbis in tres diuisus satiare non | |
| poterat, aduersus uitia ciuitatis degenerantis et pessum | |
| sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, | |
| quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec | 10 |
| abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque | |
| extincta sunt quae nefas erat diuidi; neque enim Cato post | |
| libertatem uixit nec libertas post Catonem. Huic tu putas | 3.1 |
| iniuriam fieri potuisse a populo quod aut praeturam illi | |
| detraxit aut togam, quod sacrum illud caput purgamentis | |
| oris adspersit? Tutus est sapiens nec ulla adfici aut iniuria | |
| aut contumelia potest. | 5 |