| Videor mihi intueri animum tuum incensum et effer- | 2.3.1.1 |
| uescentem, paras adclamare: 'haec sunt quae auctoritatem | |
| praeceptis uestris detrahant. Magna promittitis et quae ne | |
| optari quidem, nedum credi possint. Deinde ingentia locuti | |
| cum pauperem negastis esse sapientem, non negatis solere | 5 |
| illi et seruum et tectum et cibum deesse; cum sapientem | |
| negastis insanire, non negatis et alienari et parum sana | |
| uerba emittere et quidquid uis morbi cogit audere; cum | |
| sapientem negastis seruum esse, idem non itis infitias et | |
| ueniturum et imperata facturum et domino suo seruilia | 10 |
| praestaturum ministeria: ita sublato alte supercilio in | |
| eadem quae ceteri descenditis mutatis rerum nominibus. | |
| Tale itaque aliquid et in hoc esse suspicor, quod prima | 2.1 |
| specie pulchrum atque magnificum est, nec iniuriam nec | |
| contumeliam accepturum esse sapientem. Multum autem | |
| interest utrum sapientem extra indignationem an extra | |
| iniuriam ponas. Nam si dicis illum aequo animo laturum, | 5 |
| nullum habet priuilegium, contigit illi res uulgaris et quae | |
| discitur ipsa iniuriarum adsiduitate, patientia; si negas | |
| accepturum iniuriam, id est neminem illi temptaturum | |
| facere, omnibus relictis negotiis Stoicus fio.' | |
| Ego uero sapientem non imaginario honore uerborum | 3.1 |
| exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur | |
| iniuria. 'Quid ergo? nemo erit qui lacessat, qui temptet?' | |
| Nihil in rerum natura tam sacrum est quod sacrilegum non | |
| inueniat, sed non ideo diuina minus in sublimi sunt si | 5 |
| existunt qui magnitudinem multum ultra se positam non | |
| tacturi adpetant; inuulnerabile est non quod non feritur, | |
| sed quod non laeditur: ex hac tibi nota sapientem ex- | |
| hibebo. Numquid dubium est quin certius robur sit | 4.1 |
| quod non uincitur quam quod non lacessitur, cum dubiae | |
| sint uires inexpertae, at merito certissima firmitas habeatur | |
| quae omnis incursus respuit? Sic tu sapientem melioris | |
| scito esse naturae, si nulla illi iniuria nocet, quam si nulla | 5 |
| fit; et illum fortem uirum dicam quem bella non subigunt | |
| nec admota uis hostilis exterret, non cui pingue otium est | |
| inter desides populos. Hoc igitur dico, sapientem nulli | 5.1 |
| esse iniuriae obnoxium; itaque non refert quam multa in | |
| illum coiciantur tela, cum sit nulli penetrabilis. Quomodo | |
| quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec | |
| secari adamas aut caedi uel deteri potest sed incurrentia | 5 |
| ultro retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne | |
| consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque | |
| conseruant, quemadmodum proiecti quidam in altum | |
| scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saeuitiae uestigia tot | |
| uerberati saeculis ostentant, ita sapientis animus solidus | 10 |
| est et id roboris collegit ut tam tutus sit ab iniuria quam illa | |
| quae rettuli. |