| 'Quid ergo? non erit aliquis qui sapienti facere temptet | 2.4.1.1 |
| iniuriam?' Temptabit, sed non peruenturam ad eum; | |
| maiore enim interuallo a contactu inferiorum abductus | |
| est quam ut ulla uis noxia usque ad illum uires suas per- | |
| ferat. Etiam cum potentes, et imperio editi et consensu | 5 |
| seruientium ualidi, nocere intendent, tam citra sapientiam | |
| omnes eorum impetus deficient quam quae neruo tor- | |
| mentisue in altum exprimuntur, cum extra uisum exilie- | |
| rint, citra caelum tamen flectuntur. Quid? tu putas tum, | 2.1 |
| cum stolidus ille rex multitudine telorum diem obscuraret, | |
| ullam sagittam in solem incidisse aut demissis in profundum | |
| catenis Neptunum potuisse contingi? Vt caelestia humanas | |
| manus effugiunt et ab his qui templa diruunt ac simulacra | 5 |
| conflant nihil diuinitati nocetur, ita quidquid fit in sapien- | |
| tem proterue, petulanter, superbe, frustra temptatur. 'At | 3.1 |
| satius erat neminem esse qui facere uellet.' Rem difficilem | |
| optas humano generi, innocentiam; et non fieri eorum | |
| interest qui facturi sunt, non eius qui pati ne si fiat quidem | |
| potest. Immo nescio an magis uires sapientiae ostendat | 5 |
| tranquillitas inter lacessentia, sicut maximum argumentum | |
| est imperatoris armis uirisque pollentis tuta securitas in | |
| hostium terra. | |
| Diuidamus, si tibi uidetur, Serene, iniuriam a contumelia. | 5.1.1 |
| Prior illa natura grauior est, haec leuior et tantum delicatis | |
| grauis, qua non laeduntur homines sed offenduntur. Tanta | |
| est tamen animorum dissolutio et uanitas ut quidam nihil | |
| acerbius putent; sic inuenies seruum qui flagellis quam | 5 |
| colaphis caedi malit et qui mortem ac uerbera tolerabiliora | |
| credat quam contumeliosa uerba. Ad tantas ineptias per- | 2.1 |
| uentum est ut non dolore tantum sed doloris opinione | |
| uexemur, more puerorum, quibus metum incutit umbra | |
| et personarum deformitas et deprauata facies, lacrimas uero | |
| euocant nomina parum grata auribus et digitorum motus | 5 |
| et alia quae impetu quodam erroris inprouidi refugiunt. |