| Iniuria propositum hoc habet, aliquem malo adficere; | 2.5.3.1 |
| malo autem sapientia non relinquit locum (unum enim | |
| illi malum est turpitudo, quae intrare eo ubi iam uirtus | |
| honestumque est non potest); ergo, si iniuria sine malo | |
| nulla est, malum nisi turpe nullum est, turpe autem ad | 5 |
| honestis occupatum peruenire non potest, iniuria ad | |
| sapientem non peruenit. Nam si iniuria alicuius mali | |
| patientia est, sapiens autem nullius mali est patiens, nulla | |
| ad sapientem iniuria pertinet. Omnis iniuria deminutio | 4.1 |
| eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam | |
| accipere sine aliquo detrimento uel dignitatis uel corporis | |
| uel rerum extra nos positarum. Sapiens autem nihil | |
| perdere potest; omnia in se reposuit, nihil fortunae credit, | 5 |
| bona sua in solido habet contentus uirtute, quae fortuitis | |
| non indiget ideoque nec augeri nec minui potest; nam et in | |
| summum perducta incrementi non habent locum et nihil | |
| eripit fortuna nisi quod dedit; uirtutem autem non dat, ideo | |
| nec detrahit: libera est, inuiolabilis, inmota, inconcussa, | 10 |
| sic contra casus indurata ut ne inclinari quidem, nedum | |
| uinci possit; aduersus apparatus terribilium rectos oculos | |
| tenet, nihil ex uultu mutat siue illi dura siue secunda | |
| ostentantur. Itaque nihil perdet quod perire sensurus sit; | 5.1 |
| unius enim in possessione uirtutis est, ex qua depelli num- | |
| quam potest, ceteris precario utitur: quis autem iactura | |
| mouetur alieni? Quodsi iniuria nihil laedere potest ex his | |
| quae propria sapientis sunt, quia <salua> uirtute sua salua | 5 |
| sunt, iniuria sapienti non potest fieri. | |
| Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Polior- | 6.1 |
| cetes fuit. Ab hoc Stilbon philosophus interrogatus num | |
| aliquid perdidisset, 'nihil,' inquit 'omnia mea mecum | |
| sunt.' Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et | |
| filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem per- | 5 |
| uenerat et ipsum rex circumfusus uictoris exercitus armis | |
| ex superiore loco rogitabat. At ille uictoriam illi excussit | 7.1 |
| et se urbe capta non inuictum tantum sed indemnem esse | |
| testatus est; habebat enim uera secum bona, in quae non | |
| est manus iniectio, at quae dissipata et direpta fereban- | |
| tur non iudicabat sua, sed aduenticia et nutum fortunae | 5 |
| sequentia. Ideo ut non propria dilexerat; omnium enim | |
| extrinsecus adfluentium lubrica et incerta possessio est. |