| Cogita nunc an huic fur aut calumniator aut uicinus | 2.6.1.1 |
| inpotens aut diues aliquis regnum orbae senectutis exercens | |
| facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam | |
| artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit. | |
| Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina | 2.1 |
| tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque in- | |
| pulsae ciuitatis, inter fragorem templorum super deos suos | |
| cadentium uni homini pax fuit. Non est itaque quod audax | |
| iudices promissum, cuius tibi, si parum fidei habeo, | 5 |
| sponsorem dabo. Vix enim credis tantum firmitatis in | |
| hominem aut tantam animi magnitudinem cadere; sed is | |
| prodit in medium qui dicat: 'non est quod dubites an at- | 3.1 |
| tollere se homo natus supra humana possit, an dolores | |
| damna, ulcerationes uulnera, magnos motus rerum circa | |
| se frementium securus aspiciat et dura placide ferat et | |
| secunda moderate, nec illis cedens nec his fretus unus | 5 |
| idemque inter diuersa sit nec quicquam suum nisi se | |
| putet, et se quoque ea parte qua melior est. En adsum hoc | 4.1 |
| uobis probaturus, sub isto tot ciuitatium euersore muni- | |
| menta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem | |
| cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequatu- | |
| rum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machina- | 5 |
| menta posse reperiri quae bene fundatum animum agitent. | |
| Erepsi modo e ruinis domus et incendiis undique relucenti- | 5.1 |
| bus flammas per sanguinem fugi; filias meas quis casus | |
| habeat, an peior publico, nescio; solus et senior et hostilia | |
| circa me omnia uidens tamen integrum incolumemque esse | |
| censum meum profiteor: teneo, habeo quidquid mei habui. | 5 |
| Non est quod me uictum uictoremque te credas: uicit | 6.1 |
| fortuna tua fortunam meam. Caduca illa et dominum | |
| mutantia ubi sint nescio: quod ad res meas pertinet, | |
| mecum sunt, mecum erunt. Perdiderunt isti diuites patri- | 7.1 |
| monia, libidinosi amores suos et magno pudoris inpendio | |
| dilecta scorta, ambitiosi curiam et forum et loca exercendis | |
| in publico uitiis destinata; feneratores perdiderunt tabellas, | |
| quibus auaritia falso laeta diuitias imaginatur: ego quidem | 5 |
| omnia integra inlibataque habeo. Proinde istos interroga | |
| qui flent lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia | |
| corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt.' |