| Ergo ita habe, Serene, perfectum illum uirum, huma- | 2.6.8.1 |
| nis diuinisque uirtutibus plenum, nihil perdere. Bona eius | |
| solidis et inexsuperabilibus munimentis praecincta sunt. | |
| Non Babylonios illis muros contuleris, quos Alexander in- | |
| trauit, non Carthaginis aut Numantiae moenia una manu | 5 |
| capta, non Capitolium arcemue—habent ista hostile uesti- | |
| gium: illa quae sapientem tuentur et a flamma et ab | |
| incursu tuta sunt, nullum introitum praebent, excelsa, in- | |
| expugnabilia, dis aequa. | |
| Non est quod dicas, ita ut soles, hunc sapientem nostrum | 7.1.1 |
| nusquam inueniri. Non fingimus istud humani ingenii | |
| uanum decus nec ingentem imaginem falsae rei concipimus, | |
| sed qualem conformamus exhibuimus, exhibebimus, raro | |
| forsitan magnisque aetatium interuallis unum; neque enim | 5 |
| magna et excedentia solitum ac uulgarem modum crebro | |
| gignuntur. Ceterum hic ipse M. Cato, a cuius mentione | |
| haec disputatio processit, uereor ne supra nostrum exem- | |
| plar sit. | |
| Denique ualidius debet esse quod laedit eo quod laeditur; | 2.1 |
| non est autem fortior nequitia uirtute; non potest ergo | |
| laedi sapiens. Iniuria in bonos nisi a malis non temptatur; | |
| bonis inter se pax est, mali tam bonis perniciosi quam inter | |
| se. Quodsi laedi nisi infirmior non potest, malus autem | 5 |
| bono infirmior est, nec iniuria bonis nisi a dispari uerenda | |
| est, iniuria in sapientem uirum non cadit. Illud enim iam | |
| non es admonendus, neminem bonum esse nisi sapientem. | |
| 'Si iniuste' inquit 'Socrates damnatus est, iniuriam accepit.' | 3.1 |
| Hoc loco intellegere nos oportet posse euenire ut faciat ali- | |
| quis iniuriam mihi et ego non accipiam: tamquam si quis | |
| rem quam e uilla mea surripuit in domo mea ponat, ille | |
| furtum fecerit, ego nihil perdiderim. Potest aliquis nocens | 4.1 |
| fieri, quamuis non nocuerit. Si quis cum uxore sua tam- | |
| quam cum aliena concumbat, adulter erit, quamuis illa | |
| adultera non sit. Aliquis mihi uenenum dedit, sed uim | |
| suam remixtum cibo perdidit: uenenum ille dando scelere | 5 |
| se obligauit, etiam si non nocuit. Non minus latro est | |
| cuius telum opposita ueste elusum est. Omnia scelera | |
| etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est, | |
| perfecta sunt. Quaedam eius condicionis sunt et hac uice | 5.1 |
| copulantur ut alterum sine altero esse possit, alterum sine | |
| altero non possit. Quod dico conabor facere manifestum. | |
| Possum pedes mouere ut non curram: currere non possum | |
| ut pedes non moueam; possum, quamuis in aqua sim, non | 5 |
| natare: si nato, non possum in aqua non esse. Ex hac | 6.1 |
| sorte et hoc est de quo agitur: si iniuriam accepi, necesse | |
| est factam esse; si est facta, non est necesse accepisse me. | |
| Multa enim incidere possunt quae summoueant iniuriam: | |
| ut intentatam manum deicere aliquis casus potest et emissa | 5 |
| tela declinare, ita iniurias qualescumque potest aliqua res | |
| repellere et in medio intercipere, ut et factae sint nec ac- | |
| ceptae. |