| Praeterea iustitia nihil iniustum pati potest, quia non | 2.8.1.1 |
| coeunt contraria; iniuria autem non potest fieri nisi in- | |
| iuste; ergo sapienti iniuria non potest fieri. Nec est quod | |
| mireris, si nemo illi potest iniuriam facere: ne prodesse | |
| quidem quisquam potest. Et sapienti nihil deest quod ac- | 5 |
| cipere possit loco muneris, et malus nihil potest dignum | |
| tribuere sapiente; habere enim prius debet quam dare, | |
| nihil autem habet quod ad se transferri sapiens gauisurus | |
| sit. | |
| Non potest ergo quisquam aut nocere sapienti aut | 2.1 |
| prodesse, quoniam diuina nec iuuari desiderant nec laedi | |
| possunt, sapiens autem uicinus proximusque dis consistit, | |
| excepta mortalitate similis deo. Ad illa nitens pergensque | |
| excelsa, ordinata, intrepida, aequali et concordi cursu | 5 |
| fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis | |
| salutaria, nihil humile concupiscet, nihil flebit. Qui | 3.1 |
| rationi innixus per humanos casus diuino incedit animo, | |
| non habet ubi accipiat iniuriam—ab homine me tantum | |
| dicere putas? ne a fortuna quidem, quae quotiens cum | |
| uirtute congressa est, numquam par recessit. Si maximum | 5 |
| illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saeuissimi | |
| domini <quod> minentur, in quo imperium suum fortuna | |
| consumit, aequo placidoque animo accipimus et scimus | |
| mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem, | |
| multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, igno- | 10 |
| minias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quae | |
| sapientem, etiam si uniuersa circumueniant, non mergunt, | |
| nedum ut ad singulorum inpulsus maereat. Et si fortunae | |
| iniurias moderate fert, quanto magis hominum potentium, | |
| quos scit fortunae manus esse! Omnia itaque sic patitur ut | 9.1.1 |
| hiemis rigorem et intemperantiam caeli, ut feruores mor- | |
| bosque et cetera forte accidentia, nec de quoquam tam | |
| bene iudicat ut illum quicquam putet consilio fecisse, quod | |
| in uno sapiente est. Aliorum omnium non consilia, sed | 5 |
| fraudes et insidiae et motus animorum inconditi sunt, quos | |
| casibus adnumerat; omne autem fortuitum circa nos saeuit | |
| et in uilia. |