| Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere mate- | 2.9.2.1 |
| riam <in> illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut | |
| accusatore summisso aut criminatione falsa aut inritatis | |
| in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latro- | |
| cinia sunt. Est et illa iniuria frequens, si lucrum alicuius | 5 |
| excussum est aut praemium diu captatum, si magno | |
| labore adfectata hereditas auersa est et quaestuosae domus | |
| gratia erepta: haec effugit sapiens, qui nescit nec in spem | |
| nec in metum uiuere. Adice nunc quod iniuriam nemo | 3.1 |
| inmota mente accipit, sed ad sensum eius perturbatur, | |
| caret autem perturbatione uir ereptus erroribus, moderator | |
| sui, altae quietis et placidae. Nam si tangit illum iniuria, | |
| et mouet et inpellit; caret autem ira sapiens, quam excitat | 5 |
| iniuriae species, nec aliter careret ira nisi et iniuria, quam | |
| scit sibi non posse fieri. Inde tam erectus laetusque est, inde | |
| continuo gaudio elatus; adeo autem ad offensiones rerum | |
| hominumque non contrahitur ut ipsa illi iniuria usui sit, | |
| per quam experimentum sui capit et uirtutem temptat. | 10 |
| Faueamus, obsecro uos, huic proposito aequisque et | 4.1 |
| animis et auribus adsimus, dum sapiens iniuriae excipitur. | |
| Nec quicquam ideo petulantiae uestrae aut rapacissimis | |
| cupiditatibus aut caecae temeritati superbiaeque detrahitur: | |
| saluis uitiis uestris haec sapienti libertas quaeritur. Non | 5 |
| ut uobis facere non liceat iniuriam agimus, sed ut ille | |
| omnes iniurias in altum demittat patientiaque se ac magni- | |
| tudine animi defendat. Sic in certaminibus sacris plerique | 5.1 |
| uicerunt caedentium manus obstinata patientia fatigando: | |
| ex hoc puta genere sapientem, eorum qui exercitatione | |
| longa ac fideli robur perpetiendi lassandique omnem | |
| inimicam uim consecuti sunt. | 5 |