| Quoniam priorem partem percucurrimus, ad alteram | 2.10.1.1 |
| transeamus, qua quibusdam propriis, plerisque uero | |
| communibus, contumeliam refutabimus. Est minor iniuria, | |
| quam queri magis quam exequi possumus, quam leges | |
| quoque nulla dignam uindicta putauerunt. Hunc adfectum | 2.1 |
| mouet humilitas animi contrahentis se ob dictum factum | |
| inhonorificum: 'ille me hodie non admisit, cum alios | |
| admitteret', et 'sermonem meum aut superbe auersatus est | |
| aut palam risit', et 'non in medio me lecto sed in imo conlo- | 5 |
| cauit', et alia huius notae, quae quid uocem nisi querellas | |
| nausiantis animi? In quae fere delicati et felices incidunt; | |
| non uacat enim haec notare cui peiora instant. Nimio otio | 3.1 |
| ingenia natura infirma et muliebria et inopia uerae iniuriae | |
| lasciuientia his commouentur, quorum pars maior con- | |
| stat uitio interpretantis. Itaque nec prudentiae quicquam | |
| in se esse nec fiduciae ostendit qui contumelia adficitur; | 5 |
| non dubie enim contemptum se iudicat, et hic morsus | |
| non sine quadam humilitate animi euenit supprimentis | |
| se ac descendentis. Sapiens autem a nullo contemnitur, | |
| magnitudinem suam nouit nullique tantum de se licere | |
| renuntiat sibi et omnis has, quas non miserias animorum | 10 |
| sed molestias dixerim, non uincit sed ne sentit quidem. | |
| Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non peruer- | 4.1 |
| tunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorum- | |
| que amissio et patriae bello flagrantis calamitas: haec non | |
| nego sentire sapientem; nec enim lapidis illi duritiam | |
| ferriue adserimus. Nulla uirtus est quae non sentias perpeti. | 5 |
| Quid ergo est? quosdam ictus recipit, sed receptos euincit | |
| et sanat et comprimit, haec uero minora ne sentit quidem | |
| nec aduersus ea solita illa uirtute utitur dura tolerandi, sed | |
| aut non adnotat aut digna risu putat. |