| Praeterea cum magnam partem contumeliarum superbi | 2.11.1.1 |
| insolentesque faciant et male felicitatem ferentes, habet quo | |
| istum adfectum inflatum respuat, pulcherrimam uirtutem | |
| omnium [animi], magnanimitatem: illa quidquid eiusmodi | |
| est transcurrit ut uanas species somniorum uisusque noctur- | 5 |
| nos nihil habentis solidi atque ueri. Simul illud cogitat, | 2.1 |
| omnes inferiores esse quam ut illis audacia sit tanto excelsiora | |
| despicere. Contumelia a contemptu dicta est, quia nemo | |
| nisi quem contempsit tali iniuria notat; nemo autem | |
| maiorem melioremque contemnit, etiam si facit aliquid | 5 |
| quod contemnentes solent. Nam et pueri os parentium | |
| feriunt et crines matris turbauit lacerauitque infans et | |
| sputo adspersit aut nudauit in conspectu suorum tegenda | |
| et uerbis obscenioribus non pepercit, et nihil horum con- | |
| tumeliam dicimus. Quare? quia qui facit contemnere non | 10 |
| potest. Eadem causa est cur nos mancipiorum nostrorum | 3.1 |
| urbanitas in dominos contumeliosa delectet, quorum | |
| audacia ita demum sibi in conuiuas ius facit, si coepit a | |
| domino; et ut quisque contemptissimus [et ut ludibrium] | |
| est, ita solutissimae linguae est. Pueros quidam in hoc | 5 |
| mercantur procaces et illorum inpudentiam acuunt ac sub | |
| magistro habent, qui probra meditate effundant, nec has | |
| contumelias uocamus sed argutias: quanta autem dementia | |
| est isdem modo delectari, modo offendi, et rem ab amico | |
| dictam maledictum uocare, a seruulo ioculare conuicium! | 10 |
| Quem animum nos aduersus pueros habemus, hunc | 12.1.1 |
| sapiens aduersus omnes quibus etiam post iuuentam | |
| canosque puerilitas est. An quicquam isti profecerunt | |
| quibus animi mala sunt auctique in maius errores, qui a | |
| pueris magnitudine tantum formaque corporum differunt, | 5 |
| ceterum non minus uagi incertique, uoluptatium sine | |
| dilectu adpetentes, trepidi et non ingenio sed formidine | |
| quieti? Non ideo quicquam inter illos puerosque interesse | 2.1 |
| quis dixerit quod illis talorum nucumue et aeris minuti | |
| auaritia est, his auri argentique et orbium, quod illi inter | |
| ipsos magistratus gerunt et praetextam fascesque ac | |
| tribunal imitantur, hi eadem in campo foroque et in curia | 5 |
| serio ludunt, illi in litoribus harenae congestu simulacra | |
| domuum excitant, hi ut magnum aliquid agentes in | |
| lapidibus ac parietibus et tectis moliendis occupati tutelae | |
| corporum inuenta in periculum uerterunt. Ergo par pueris | |
| longiusque progressis, sed in alia maioraque error est. Non | 3.1 |
| inmerito itaque horum contumelias sapiens ut iocos accipit, | |
| et aliquando illos tamquam pueros malo poenaque ad- | |
| monet [adficit], non quia accepit iniuriam, sed quia fecerunt, | |
| et ut desinant facere; sic enim et pecora uerbere domantur, | 5 |
| nec irascimur illis, cum sessorem recusauerunt, sed com- | |
| pescimus, ut dolor contumaciam uincat. Ergo et illud | |
| solutum scies quod nobis opponitur: 'quare, si non accepit | |
| iniuriam sapiens nec contumeliam, punit eos qui fecerunt?' | |
| Non enim se ulciscitur, sed illos emendat. | 10 |