| Quid est autem quare hanc animi firmitatem non credas | 2.13.1.1 |
| in uirum sapientem cadere, cum tibi in aliis idem notare | |
| sed non ex eadem causa liceat? Quis enim phrenetico | |
| medicus irascitur? Quis febricitantis et a frigida prohibiti | |
| maledicta in malam partem accipit? Hunc adfectum | 2.1 |
| aduersus omnis habet sapiens quem aduersus aegros suos | |
| medicus, quorum nec obscena, si remedio egent, con- | |
| trectare nec reliquias et effusa intueri dedignatur nec per | |
| furorem saeuientium excipere conuicia. Scit sapiens omnis | 5 |
| hos qui togati purpuratique incedunt, ualentes colorati, | |
| male sanos esse, quos non aliter uidet quam aegros in- | |
| temperantis. Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo | |
| petulantius ausi sunt aduersus medentem, et quo animo | |
| honores eorum nihilo aestimat, eodem parum honorifice | 10 |
| facta. Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus | 3.1 |
| coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis | |
| ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, | |
| sic ne suspiciet quidem, si illum multi diuites suspexerint— | |
| scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores | 5 |
| esse; illi enim exiguo, hi multo egent—et rursus non | |
| tangetur, si illum rex Medorum Attalusue Asiae salu- | |
| tantem silentio ac uultu adroganti transierit. Scit statum | |
| eius non magis habere quicquam inuidendum quam eius | |
| cui in magna familia cura optigit aegros insanosque com- | 10 |
| pescere. Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen | 4.1 |
| aliquis ex his qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia | |
| ementes uendentesque, quorum tabernae pessimorum ser- | |
| uorum turba refertae sunt? Non, ut puto; quid enim is | |
| boni habet sub quo nemo nisi malus est? Ergo ut huius | 5 |
| humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis: | |
| 'habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos | |
| metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non | |
| contigit, sed hostes taeterrimos, sed uenales, sed nouum | |
| aucupantes dominum.' Nullius ergo mouebitur contumelia; | 5.1 |
| omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob | |
| aequalem stultitiam omnis putat. Nam si semel se demiserit | |
| eo ut aut iniuria moueatur aut contumelia, non poterit | |
| umquam esse securus; securitas autem proprium bonum | 5 |
| sapientis est. Nec committet ut iudicando contumeliam sibi | |
| factam honorem habeat ei qui fecit; necesse est enim, a | |
| quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat. |