| Tanta quosdam dementia tenet ut sibi contumeliam | 2.14.1.1 |
| fieri putent posse a muliere. Quid refert quam <beatam> | |
| habeant, quot lecticarios habentem, quam oneratas aures, | |
| quam laxam sellam? aeque inprudens animal est et, nisi | |
| scientia accessit ac multa eruditio, ferum, cupiditatium | 5 |
| incontinens. Quidam se a cinerario inpulsos moleste ferunt | |
| et contumeliam uocant ostiari difficultatem, nomenculatoris | |
| superbiam, cubiculari supercilium: o quantus risus inter | |
| ista tollendus est, quanta uoluptate inplendus animus ex | |
| alienorum errorum tumultu contemplanti quietem suam! | 10 |
| 'Quid ergo? sapiens non accedet ad fores quas durus | 2.1 |
| ianitor obsidet?' Ille uero, si res necessaria uocabit, ex- | |
| perietur et illum, quisquis erit, tamquam canem acrem | |
| obiecto cibo leniet nec indignabitur aliquid inpendere ut | |
| limen transeat, cogitans et in pontibus quibusdam pro | 5 |
| transitu dari. Itaque illi quoque, quisquis erit qui hoc | |
| salutationum publicum exerceat, donabit: scit emi aere | |
| uenalia. Ille pusilli animi est qui sibi placet quod ostiario | |
| libere respondit, quod uirgam eius fregit, quod ad dominum | |
| accessit et petît corium; facit se aduersarium qui contendit, | 10 |
| et, ut uincat, par fuit. | |
| 'At sapiens colapho percussus quid faciet?' Quod Cato, | 3.1 |
| cum illi os percussum esset: non excanduit, non uindi- | |
| cauit iniuriam, ne remisit quidem, sed factam negauit; | |
| maiore animo non agnouit quam ignouisset. Non diu | 4.1 |
| in hoc haerebimus; quis enim nescit nihil ex his quae | |
| creduntur mala aut bona ita uideri sapienti ut omnibus? | |
| Non respicit quid homines turpe iudicent aut miserum, non | |
| it qua populus, sed ut sidera contrarium mundo iter | 5 |
| intendunt, ita hic aduersus opinionem omnium uadit. |