| Desinite itaque dicere: 'non accipiet ergo sapiens | 2.15.1.1 |
| iniuriam, si caedetur, si oculus illi eruetur? Non accipiet | |
| contumeliam, si obscenorum uocibus inprobis per forum | |
| agetur? si in conuiuio regis recumbere infra mensam | |
| uescique cum seruis ignominiosa officia sortitis iubebitur? | 5 |
| si quid aliud ferre cogetur eorum quae excogitari pudori | |
| ingenuo molesta possunt?' In quantumcumque ista uel | 2.1 |
| numero uel magnitudine creuerint, eiusdem naturae erunt: | |
| si non tangent illum parua, ne maiora quidem; si non | |
| tangent pauca, ne plura quidem. Sed ex inbecillitate uestra | |
| coniecturam capitis ingentis animi, et cum cogitastis quan- | 5 |
| tum putetis uos pati posse, sapientis patientiae paulo ulte- | |
| riorem terminum ponitis; at illum in aliis mundi finibus | |
| sua uirtus conlocauit, nihil uobiscum commune habentem. | |
| Quaere et aspera et quaecumque toleratu grauia sunt | 3.1 |
| audituque et uisu refugienda: non obruetur eorum coetu | |
| et qualis singulis, talis uniuersis obsistet. Qui dicit illud | |
| tolerabile sapienti, illud intolerabile, et animi magnitudi- | |
| nem intra certos fines tenet, male agit: uincit nos fortuna, | 5 |
| nisi tota uincitur. | |
| Ne putes istam Stoicam esse duritiam, Epicurus, quem | 4.1 |
| uos patronum inertiae uestrae adsumitis putatisque mollia | |
| ac desidiosa praecipere et ad uoluptates ducentia, 'raro' | |
| inquit 'sapienti fortuna interuenit.' Quam paene emisit uiri | |
| uocem! Vis tu fortius loqui et illam ex toto summouere? | 5 |
| Domus haec sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu, | 5.1 |
| sine apparatu, nullis adseruatur ianitoribus turbam uenali | |
| fastidio digerentibus, sed per hoc limen uacuum et ab | |
| ostiariis liberum fortuna non transit: scit non esse illic sibi | |
| locum ubi sui nihil est. | 5 |